monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a > littera p > PSALMUS IN HONORE S. MARIAE. > littera u > 18 > DE NUMERO.
Alcuinus, De grammaria, DE GENERIBUS. <<<     >>> DE FIGURIS.

Alcuinus, De grammaria, DE NUMERO.

1 FR. Numerus quid est?
2 - SAXO. Dictionis forma, discretio quantitatis [Al., distinctionis forma, quantitas discretionis].
3 FR. Numeri nominum quot sunt?
4 - SAXO. Duo.
5 Singularis, ut homo.
6 Pluralis, ut homines.
7 Sed singularis numerus finitus est; pluralis infinitus est.
8 Cum dico homo, certum est, unum me significasse.
9 Cum homines dico, incertum est de quot, nisi addam, decem, centum, mille, vel quotlibet: nam a duobus ad innumerabiles extenditur significatio.
10 FR. Quae dictiones habent numeros?
11 - SAXO. Quae personas habent: id est, nomina, pronomina, verba, participia.
12 Ut, vir, viri.
13 Ego lego, nos legimus.
14 Hic legens, hi legentes. Ideo [autem] infinita verba et impersonalia carent numero, quia non habent personas.
15 FR. Nunquid adverbia non habent numeros?
16 - SAXO. Habent: sed inter accidentia adverbii numerus non ponitur: et indeclinabiles sunt numeri adverbiorum: et ad singularem et [ad] pluralem dictionem aeque ponitur, ut: ter feci, ter fecimus.
17 FR. Quid tum interest inter numerorum nomina indeclinabilia et inter adverbia?
18 - SAXO. Quod adverbia et singularibus et pluralibus similiter iunguntur.
19 Ut: millies dixi, et millies diximus.
20 Nomina vero non nisi pluralibus, ut, mille homines diximus.
21 FR. Suntne aliqua nomina quae una litteratura utrosque habent numeros?
22 - SAXO. Sunt.
23 Nam in prima declinatione [genitivus et dativus singulares [ Ed., generis dativi singularis] una voce cum nominativo et vocativo plurali proferuntur: ut huius et huic poetae, [ut hi et o poetae].
24 Et in omnibus hoc idem invenies declinationibus saepissime.
25 In secunda: ut huius docti et hi docti.
26 Tertia, haec caedes, et hae caedes.
27 Quarta, hic fluctus et huius fluctus: hi et hos et o fluctus: us producta in omnibus his casibus.
28 Quinta, ut, haec res, et o res: hae et has et o res.
29 In pronominibus quoque et participiis invenies voce communia, ut illi, isti, ipsi, dativi singularis et nominativi pluralis.
30 In participiis mobilia omnia in eadem voce habent feminina in singulari nominativo et neutralia in plurali, ut haec victura femina, et haec victura animalia.
31 In verbis vero nulla vox est quae eadem possit esse in singulari numero et plurali.
32 FR. Unde aliqua nomina, sicut in Donato legi semper singularia sunt, et alia semper pluralia?
33 - SAXO. Natura, vel usu.
34 Natura, ut propria, quae naturaliter individua sunt, ut Hector, Achilles; sol, luna, Italia, Sicilia.
35 Usu, ut sanguis, pulvis, lux, vita.
36 Item quae ad pondus vel mensuram pertinent, singularia sunt, ut aurum, triticum, etc.
37 Similiter natura vel usu quaedam sunt semper pluralia: natura, ut Gemini, pisces, in coelo.
38 Usu, ut arma, moenia, nundinae, Kalendae.
39 Nam per omnia genera invenies quaedam semper singularia, quaedam semper pluralia, quae studio brevitatis nobis praetermittenda esse reor.
Alcuinus HOME

csg268.64

Alcuinus, De grammaria, DE GENERIBUS. <<<     >>> DE FIGURIS.
monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a > littera p > PSALMUS IN HONORE S. MARIAE. > littera u > 18 > DE NUMERO.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik