monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a > littera p > PSALMUS IN HONORE S. MARIAE. > littera u > 18 > DE NUMERO. > ITEM EIUSDEM. > DE FIGURIS. > ORATIO SANCTI ISIDORI. > DE PRONOMINE. > DE CASIBUS. > 15 > ORATIO SANCTI EFFREM DIACONI. > DE GENERIBUS.
Alcuinus, De grammaria, DE NOMINE. <<<     >>> DE NUMERO.

Alcuinus, De grammaria, DE GENERIBUS.

1 FR. Nunc, ut aestimo, ordo accidentium nominis poscit a generibus inquirere.
2 Unde genera dicta sint, primo velim scire.
3 - SAXO. Genera dicta sunt a generando.
4 Quapropter proprie genera sunt, quae generare possunt: id est, masculinum, femininum.
5 Nam neutrum et commune magis vocis qualitate, quam natura dignoscuntur.
6 Epicoena promiscua sunt, et sub una voce profertur [Ms., proferunt] masculinum et femininum.
7 FR. Quid est inter commune et epicoenum?
8 - SAXO. Quod commune modo masculino, modo feminino articulo, prout constructio orationis eget, iungitur.
9 Epicoenon semper uno articulo profertur, et utriusque naturae animalia una voce et uno articulo significat.
10 FR. Num omnia nomina certi sunt generis?
11 - SAXO. Nequaquam. [Multa enim dubii generis.] FR. Unde sunt dubii generis nomina?
12 forte differentiae causa?
13 - SAXO. Non differentiae, nec aliqua necessitatis causa, sed sola auctoritate veterum, ut: hic et haec finis, cortex, silex, margo, cardo, fornax, [cinis,] frutex, frons, vesper, humus, artus, limes [Edit., arcus, limus], latex.
14 Hic et hoc sal.
15 Cato: Ex sale, qui apud Carthaginenses fit.
16 Africanus: Quidquid loquitur, sal merum [Ed., verum] est.
17 FR. Quae sunt fixa nomina?
18 - SAXO. Quae in alterum genus transire non possunt, ut, pater et mater.
19 FR. Quae sunt mobilia?
20 - SAXO. Quae moveri possunt et in aliud transire genus.
21 Alia ex propriis nominibus, ut: Marcius, Marcia.
22 Alia ex appellativis, ut: Bonus, bona, bonum.
23 FR. Quot litteris masculina finiuntur nomina?
24 - SAXO. Septem: a, o, l, n, r, s, x; ut: scriba, Cicero, sol, flumen [Ms., flamen], Caesar, bonus, rex.
25 FR. Feminina quot?
26 - SAXO. Eisdem, ut: Roma, virgo, Tanaquil, Siren, mater, civitas, pax.
27 FR. Neutra quot?
28 - SAXO. Duodecim, a, e, i, u, l, m, n, r, s, c, t, d; ut: Poema, mare, gummi cornu, mel, regnum, numen, tuber, sidus, lac, caput, aliquid.
29 [Communia, uti trium generum, desinunt in i, m, r, s, x; ut: hic et haec et hoc frugi, nequam, par, prudens, audax.] FR. Quomodo possum scire cuius generis sit nomen quodlibet.
30 - SAXO. Singulae vero terminationes habent regulas praefixas, quot genera possint in eis esse.
31 Sed longum est hoc et huic nostrae puerili disputationi onerosum edicere.
32 FR. Hoc est, quod pridem dixi.
33 - SAXO. Quidnam?
34 FR. Quid?
35 nisi quod invides meae peritiae.
36 - SAXO. Nequaquam, frater; sed tuae avaritiae modum imponere volui.
37 FR. Modum meae avaritiae et non tuae tenacitati imponere vis.
38 - SAXO. Eia, perge, quo velis sequar te.
39 FR. Pergam interrogando, tu sequere respondendo.
40 Et primum dic in quo sit maxima nominis difficultas?
41 - SAXO. In generibus et declinationibus.
42 FR. Declinatio in quo agnoscitur?
43 - SAXO. In terminatione genitivi casus.
44 FR. Quot sunt terminationes genitivi casus?
45 - SAXO. Quinque.
46 Atque ideo quinque sunt nominum declinationes.
47 FR. Dic singulas.
48 - SAXO. Prima in ae, ut: hic poeta, huius poetae.
49 Secunda in i, ut: hic doctus, huius docti.
50 Tertia in is brevem, ut: hic pater, huius patris.
51 Quarta in us productam, ut: hic senatus, huius senatus.
52 Quinta in ei divisas, ut: hic dies, huius diei.
53 FR. Nomina in a [finita] cuius generis vel declinationis sunt? - SAXO. Omnia [nomina], si Latina sunt, primae [declinationis sunt] et trium generum, masculini, feminini, communis.
54 FR. Discerne quae pertineant ad hoc vel illud genus.
55 SAXO. Hominum nomina in a desinentia masculini sunt generis, ut: Sylla, Seneca.
56 Aliarum vero rerum propria feminina sunt, ut: Roma, Ilia [Ms., Italia], curia.
57 Et omnia appellativa feminini fiunt [Ms., sunt] generis, ut: regina, iustitia: nisi haec quae ad officia virorum pertinent, ut: lixa, scriba, collega, et quae a Graecis sumpsimus mutatione s finatis in a, ut poetes, citharistes; nos poeta et citharista dicimus: et quae a verbis composita sunt, vel derivativa sunt, communia sunt, ut: hic et haec agricola, rurigena, advena, patricida, conviva, et his similia.
58 FR. Aliarum prosequere vocalium regulas.
59 - SAXO. Faciam.
60 In e omnia tertiae declinationis et neutri generis, ut: hoc monile.
61 In i neutrum; hoc gummi.
62 In o finita omnia tertiae sunt declinationis, sed diversi generis.
63 E antecedente o masculina propria sunt, ut: Labeo, ganeo, aleo.
64 I antecedente o, quando sunt verbalia, feminina sunt, ut: oratio, actio, coniugatio, etc.
65 G vel d praepositis o, si mutatur o in i in obliquis casibus, feminina sunt, ut: virgo, uligo, dulcedo, cupido, quod et masculinum est, quando proprium est.
66 Excipiuntur: hic, ordo, cardo, mango, margo, praedo, cudo, spado; et communia, ut: homo, latro.
67 Item: duo, ambo, octo, pondo communia [sunt].
68 Et Iuno et caro feminina [sunt].
69 Alia omnia masculina sunt, ut: stellio, Cicero, carbo, sermo.
70 In u neutra sunt et quartae declinationis, ut: cornu, genu, gelu.
71 Et sunt aptota in singulari numero.
72 FR. Placet quod dicis, licet III [Al., VI, seu vi, id est violenter] dicas.
73 Sed consonantium regulas pande per te, me tacente et probante.
74 - SAXO. Fiat.
75 In c neutra duo, ut: Lac, alec.
76 In d neutra, ut: quid, quod, aliud; quae nomina esse multis modis ratio probat.
77 In al, si Latina, neutra sunt, ut: tribunal, vectigal et sal, quod masculinum et neutrum invenitur.
78 Si barbara fiunt, masculina sunt, ut Annibal, etc.
79 In el neutra.
80 Mel, fel.
81 In il unum masculinum, pugil; unum femininum, Tanaquil.
82 Unum commune, vigil.
83 Unum neutrum indeclinabile, nihil.
84 In ol unum masculinum, sol.
85 In ul finita duo masculina, consul, praesul.
86 Unum commune, ut: exsul.
87 In am unum commune, ut hic et haec et hoc nequam.
88 Et haec omnia iuxta tertium flectuntur ordinem [Al., tertiam . . . declinationem].
89 In um omnia neutra sunt et secundae declinationis, ut templum, templi.
90 In en novem sunt masculina: lien, rien, flamen, pecten, tibicen, fidicen, liticen, tubicen, cornicen; caetera omnia neutra sunt, ut carmen, flumen; et omnia tertiae declinationis.
91 In ar finita sunt tertiae declinationis et neutralia, ut torcular, pulvinar.
92 Exceptis: hic [Al., his] Caesar, Iar, et Nar, fluvii nomen: et communis generis, ut hic et haec et hoc par, et quae ex eo composita sunt: impar, dispar, compar.
93 In er finita, exceptis: haec mater, haec mulier: et his neutris, Iuber, papaver, [tuber,] cadaver, laser, siler, iter, cicer, siser; et communibus his, [pauper (Ed., paucis)] uber, celer, alia omnia masculini sunt generis; alia secundae, alia tertiae declinationis, quorum declinatio facile ex obliquis casibus intelligi potest.
94 Et ideo de declinationum diversitate minime laborandum censeo.
95 FR. Fac ut placet.
96 Ex me enim possum declinationes, ut dixisti, experiri.
97 - SAXO. In ir unum masculinum, hic vir; et ex eo composita, ut, semivir, duumvir, levir [Al., laevir].
98 Et unum neutrum, ut hoc ir [medietas palmae] indeclinabile: et sunt secundae declinationis.
99 In or desinentia sequuntur formam tertiae declinationis, et sunt masculina, propria vel appellativa, ut: Hector, orator, furor, doctor: exceptis tribus femininis, soror, uxor, arbor: et neutris his: Ador, marmor, aequor, ebor, olor, femor, cor: et commune, hic et haec auctor, discolor, concolor: hic et haec memor et immemor; et omnia comparativa or finita communis sunt generis, ut hic et haec doctior, melior; excepto uno, hic senior.
100 In ur unum secundae [declinationis] invenitur: hic satur et facit satura feminino.
101 Masculina vero, hic astur, turtur, vultur.
102 Communia, ut hic et haec augur et fur.
103 Alia omnia neutra sunt, ut guttur, sulphur, murmur, iecur; et tertiae declinationis.
104 In as terminata feminini sunt generis, ut haec dignitas, pietas, exceptis, hic as, assis, mas, maris, vas, vadis; et hoc vas vasis: et hoc fas et nefas et omnis generis nugas [Al., nugax]; et omnia tertiae declinationis.
105 Sed inveniuntur propria primae declinationis, ut hic Aeneas, Lysias. Et tertiae quoque [declinationis] patriae nomina, hic Mycenas, Capenas, Arpinas.
106 In es correptam terminata, si naturaliter de mare et femina significatio potest esse, communia fiant [Al., fiunt], ut hic et haec hebes, id est, tardus.
107 Sic teres, comes, dives, sospes, hospes, praeses, deses, obses, superstes, quadrupes, sonipes.
108 Alia vero omnia, id est, quae nullam naturalem communionem [Al., naturam communem] cum feminis habent, masculina sunt, ut stipes, limes, fomes, cespes [meridies]; exceptis in ges syllabam desinentibus, e in genitivo servantibus, ut haec seges segetis, teges et abies: et omnia tertiae sunt declinationis.
109 Alia in es productam desinentia, si propria fiunt, masculina erunt, ut Hercules, Ulixes, et verres appellativum, cum porcum significat: et communia, ut haeres, locuples.
110 Alia vero omnia feminina sunt: quaedam tertiae, ut caedes, strages, vulpes, apes; quaedam vero quintae [declinationis], ut facies, effigies, spes, res, fides: et omnia in es purum finita quintae sunt declinationis, praeter quies, abies, paries: et omnia consonante praecedente tertiae sunt declinationis, praeter, spes, fides, res.
111 In is [terminata] omnia tertiae declinationis sunt: sed in is, terminata, si n vel c ante is habent, vel si una syllaba supercrescunt in genitivo, omnia masculina sunt, ut hic panis, piscis; hic lapis lapidis: exceptis: haec bipennis, et haec cuspis, cassis cassidis, hic et haec canis.
112 Inveniuntur quoque pauca, licet his regulis non subiaceant, masculina, ut hic fustis, ensis, postis, anguis, unguis, collis, follis.
113 corbis, vectis, mensis, torquis, axis, orbis.
114 Si fiunt vero adiectiva vel derivativa vel ad homines solos pertinentia, semper communia fiunt, ut hic et haec fortis, suavis, dulcis, exsanguis, exanimis, civis, hostis, aedilis: alia omnia feminina sunt, ut, haec avis, classis, cutis; et tertii ordinis [id est, declinationis] cuncta.
115 In os feminina tria, cos, dos, glos.
116 Communia quinque, custos, sacerdos, bos, compos, impos.
117 Neutra duo, os oris, os ossis.
118 Alia omnia masculina, mos, flos, ros, nepos, lepos: et tertiae declinationis omnia.
119 Us tam multiplex est in generibus et declinationibus, ut nullatenus tibi, o France, sub angustia huius nostri lusus eius possim pandere diversitates.
120 Nam trium declinationum est, secundae, tertiae, et quartae.
121 Generis quoque masculini, feminini et neutri, communis et omnis et epicoeni.
122 FR. Pande tamen aliquas de eo regulas. [Nam] saepe, dum solem non habemus, ad effugandas nocturnas tenebras, laternis utimur.
123 - SAXO. Ergo in us masculini generis propria vel appellativa, mobilia vel fixa, secundae sunt declinationis.
124 Propria, ut Terentius Terentii; Marcius Marcii.
125 Mobilia, ut bonus boni; sanctus sancti.
126 Fixa, campus campi, hortus horti, fumus fumi.
127 Et tria feminina: haec colus, alvus, humus: item feminina arborum nomina secundae sunt [declinationis], haec pirus, prunus, pinus, fagus fagi, etc.
128 Item neutra tria: hoc vulgus, virus, pelagus.
129 Alia neutra in us finita omnia tertiae sunt declinationis, ut ius, iuris: [thus], munus, pondus, corpus, pectus.
130 In us productum feminina, omnia tertiae sunt [declinationis], et una syllaba in genitivo accrescunt: ut salus salutis, tellus telluris; u producta in obliquis, excepto palus paludis, Venus Veneris; et uno [Edit., unum] omnis generis, ut hic et haec et hoc vetus veteris; et paucis communis generis, ut hic et haec ligus liguris; grus gruis; sus suis: et epicoenon, mus muris; et uno masculino, ut lepus leporis.
131 Igitur quartae declinationis feminina haec tantum sunt: anus, manus, porticus, tribus, domus, nurus, socrus, quercus.
132 Quae vero a verbis vel nominibus participalibus [Ms., principalibus] veniunt, masculina sunt, et quartae declinationis: ut hic status, huius status, a sto; hic ductus, a duco; consulatus, a consule; tribunatus, a tribuno.
133 Item s vel x antecedentibus us masculina et quartae declinationis sunt; ut risus, metus, sexus.
134 Item penus, et specus tam masculina quam feminina, et neutra.
135 Invenitur etiam secundae, tertiae et quartae declinationis.
136 Invenitur etiam in usu: [hic et haec acus] et hoc acus, huius aceris, purgamentum frumenti.
137 Pus et virus indeclinabilia sunt.
138 In x litteram, quacunque vocali vel consonante antecedente eam, omnia tertiae sunt declinationis, sed diversorum generum.
139 Ut tamen breviter dicam, omnia accidentia x littera finita, communia sunt, ut hic et haec et hoc audax, aurifex, velox.
140 Item appellativa ad utrumque sexum hominum pertinentia communia sunt, ut hic et haec coniux, dux.
141 Quae vero ad solos mares pertinent, masculina sunt, ut rex: et quae ad solas feminas, feminina sunt, ut pellex.
142 Propria masculina sunt, ut hic Aiax, Pollux.
143 Item quae una syllaba accrescunt in genitivo masculina sunt, ut hic vertex, apex, [varix] latex, cortex, codex, pollex, calix, fornix, et reliqua.
144 Feminina vero sunt haec, fornax, silex, ilex, carex, salix, radix, cornix, filex, meretrix, cicatrix, velox.
145 Item omnia verbalia feminina sunt, ut victrix, genitrix, nutrix [Al., natrix, quod et masculinum est].
146 Item monosyllaba omnia feminina sunt; ut pax, lex, pix, nox [Al., nux], lux, arx, falx: excepto rex et hic grex, et hic et haec dux.
147 In t finitum unum invenitur neutrum, ut caput: et ex eo composita, sinciput, occiput.
148 Quae nomina in duas desinunt consonantes, si sint [Al., fiunt] accidentia, trium generum omnia, ut hic et haec et hoc expers, prudens, inops, coelebs, princeps, parens.
149 Pauca masculina, ut Mavors, Aruns.
150 Pauca feminina, ut hiems, cohors, adeps.
151 Monosyllaba in duas desinentia consonantes maxime feminina sunt, ut ars, fors, gens, mors, lens, frons, pars, sors, scrobs, styps, trabs, urbs, puls.
152 Exceptis: hic mons, pons, fons, dens, Mars.
153 In aus, feminina: laus, fraus.
154 In aes, masculinum, ut praes praedis.
155 Neutrum, ut aes aeris.
156 Vix tandem aliquando fenore me solvebam gravissimo.
157 FR. Sed gratissimo.
158 Quapropter ad numeros transeamus.
159 - SAXO. Fiat.
Alcuinus HOME

csg268.47

Alcuinus, De grammaria, DE NOMINE. <<<     >>> DE NUMERO.
monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a > littera p > PSALMUS IN HONORE S. MARIAE. > littera u > 18 > DE NUMERO. > ITEM EIUSDEM. > DE FIGURIS. > ORATIO SANCTI ISIDORI. > DE PRONOMINE. > DE CASIBUS. > 15 > ORATIO SANCTI EFFREM DIACONI. > DE GENERIBUS.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik