| 1 | FR. Eia age, Saxo, ingrediamur disputationem nominis per ordinem, et primum dic, quid sit nomen? |
| 2 | - SAXO. Nomen est pars orationis, secundum grammaticos, quae unicuique corpori vel rei communem vel propriam qualitatem distribuit; et est nomen dictum quasi notamen, eo quod hoc notamus singulas substantias vel res, communes, ut: Homo, disciplina; vel proprias, ut: Virgilius, arithmetica. |
| 3 | Interrogemus tamen, o Franco, magistrum philosophicam definitionem nominis. |
| 4 | MAG. Nomen est vox significativa secundum placitum, sine tempore, definitum aliquid significans in nominativo, cum est aut non est, ut: homo est, homo non est. In [aliis] casibus licet addas est vel non est, nihil tamen certum significat, si non apponas quid sit vel quid non sit. |
| 5 | Ut: hominis est, hominis non est. |
| 6 | Secundum placitum, id est compositionem singularum gentium sunt nomina composita, ut quod Latine dicis aurum, hoc Graece χρυσός dicitur. |
| 7 | Una est substantia, sed diversa nomina. |
| 8 | FR. Quot accidunt nomini? |
| 9 | - SAXO. Sex, secundum Donatum: qualitas, comparatio, genus, numerus, figura, casus. |
| 10 | Secundum Priscianum, quinque; quia ille qualitatem et comparationem simul, species nominavit, quia sunt omnia nomina propriae speciei, vel appellativae: principalis vel derivativae. |
| 11 | Propriae, ut: Iulius. |
| 12 | Appellativae, ut: Mons. |
| 13 | Principalis, ut: Iulius, Mons. |
| 14 | Derivativae ut: Iulianus, Montanus. |
| 15 | In quibus, id est [Ms., idem] derivativis comparationes nominum imposuit. |
| 16 | FR. Propriorum nominum species quot sunt? |
| 17 | - SAXO. Quatuor: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. |
| 18 | Praenomina sunt, quae dignitatis vel differentiae causa propriis nominibus praeponuntur, ut: Anicius Boetius: Anicius a nobilitate et libertate generis dicitur. |
| 19 | Differentiae, ut Lucius Cornelius et Publius Cornelius. |
| 20 | Notanturque praenomina vel singulis litteris vel binis vel ternis. |
| 21 | Singulis, ut: M., Marcus. |
| 22 | Binis, ut: Cn. |
| 23 | , Cneus. |
| 24 | Ternis, ut: Sex. |
| 25 | , Sextus. |
| 26 | Nomen est unius cuiusque proprium, ut: Paulus. |
| 27 | Cognomen est cognationis vel familiae commune nomen, ut Scipio. |
| 28 | Nam ab eius nomine omnis cognatio illa sic dicebatur. |
| 29 | Agnomen, quod ab aliquo eventu sic dicitur, ut: Africanus, quia Africam vincebat [F., vicerat]. |
| 30 | FR. Appellativorum species quot sunt? |
| 31 | - SAXO. Multae sunt: alia corporalia, ut: homo, terra, mare. |
| 32 | Alia incorporalia, ut: pietas, dignitas, iustitia. |
| 33 | Alia principalia, ut mons, schola. |
| 34 | Alia derivativa, ut montanus, scholasticus. |
| 35 | Alia comparativa, ut fortior, fortissimus. |
| 36 | Alia denominativa, ut sanctus, sanctitas; sapiens, sapientia. |
| 37 | Alia diminutiva, ut rex, regulus. |
| 38 | Alia homonyma, ut nepos, acies. |
| 39 | Alia synonyma, ut gladius, ensis, mucro. |
| 40 | Alia adiectiva, quae possunt in laude vel vituperatione poni, ut iustus homo, iniustus homo. |
| 41 | Alia in medio posita, ut magnus. |
| 42 | Dicimus magnus imperator, et magnus latro. |
| 43 | Haec et accidentia saepe fiunt, ut niger corvus, altum mare. |
| 44 | Alia ad [aliquid dicta ( Edit., ad aliud)] ut filius servus. |
| 45 | Dicendo [enim] filium et servum, patrem significamus et dominum. |
| 46 | Alia quasi ad aliquid, ut dies, nox; dextera, sinistra. |
| 47 | Nam quamvis unum horum intereat, potest tamen alterum manere. |
| 48 | Non sic de filio et de servo. |
| 49 | Alia sunt gentem significativa, ut Graecus, Hispanus: alia patriam, ut Romanus, Thebanus. |
| 50 | Alia interrogativa, ut qualis, quantus, quot? |
| 51 | cum suos servant accentus. |
| 52 | Alia relativa, ut tantus, talis, tot. |
| 53 | Alia collectiva quae in singulari numero multa significant, ut populus, plebs. |
| 54 | Alia dividua, ut bini, terni, centeni. |
| 55 | Alia factitia, id est, de sono facta, ut tintinnabulum, turtur, clangor. |
| 56 | Alia sunt generalia, quae in diversas species possunt dividi, ut animal, arbor. |
| 57 | Alia specialia, ut homo, vitis. |
| 58 | Alia ordinalia, ut primus, secundus. |
| 59 | Alia numeralia, ut unum, duo, tres. |
| 60 | Alia absoluta, ut Deus, ratio. |
| 61 | Alia temporalia, ut mensis, annus. |
| 62 | Alia localia, ut propinquus, longinquus. |
| 63 | Alia patronymica [Ms., patrimonica], ut Scipiades a Scipione, Thesides a Theseo. |
| 64 | Haec saepe ab avis fiunt et a conditoribus, ut Iliades, Aeneades. |
| 65 | Sunt alia possessiva, quae aliquid ex his significant quae possidentur, ut Evandrius ensis, et regius honor. |
| 66 | Haec cum genitivo principali interpretantur [Ms., Haec genitivo principali deserviunt], ut Evandri ensis et regis honor. |
| 67 | Sunt et aliae species, quas Donatus ponit, sed illae in his reperiuntur, ut qualitas et quantitas. |
| 68 | In adiectivis et accidentibus inveniuntur bonus, magnus [et] mediae sunt significationis. |
| 69 | FR. Comparationes nominum unde veniunt? |
| 70 | - SAXO. A nominibus adiectivis et accidentibus alicuius substantiae, qualitatem vel quantitatem animi significantibus vel corporis, quae possunt vel incrementa vel detrimenta sumere. |
| 71 | Homo vel lapis, substantia est. |
| 72 | Homo prudens et prudentior; lapis magnus et maior dicitur. |
| 73 | Et semper comparativus communis est generis, ut hic et haec prudentior. |
| 74 | Et neutrum in ius, ut hoc prudentius, facit. |
| 75 | Invenitur et comparativus pro positivo poni, ut Virgil. |
| 76 | (Aen. V, 301): . . . Comites senioris Acestae, pro senis. |
| 77 | Est quando minus positivo singulari [Ms., positivum singularem] significat, et nulli comparatur ut Virgil. (Aen. I, 322): Tristior atque oculos lacrymis suffusa nitentes. |
| 78 | Tristior hic ex parte significat tristem. |
| 79 | Fiunt et a comparativis diminutiva, ut maiusculus, minusculus; sed non absolute [Ms., absolutae] ut caeterae diminutiones, sed ad aliquid respiciunt, ut Terent. (Eunuch. III, 3, 21) : Thais paulo, quam ego sum, maiuscula est. |
| 80 | FR. Cuius generis superlativus fit [Ms., sit]? |
| 81 | - SAXO. Superlativus mobilis est per tria genera. |
| 82 | Prudentissimus, a, um. |
| 83 | FR. Superlativorum quot sunt species? |
| 84 | - SAXO. Octo: simus, rimus, in quas pleraque desinunt superlativa: limus, ximus, timus, tremus, imus, nimus, ut sanctissimus, pulcherrimus, simillimus, maximus, ultimus, extremus, [primus] minimus; e longam, dum ubique i penultima corripitur, praeter, primus et imus. |
| 85 | FR. Comparativus et superlativus quibus iunguntur casibus? |
| 86 | - SAXO. Ablativo utriusque numeri iungitur comparativus, ut, Hector fortior Diomede fuit, et audacior Troianis. |
| 87 | Superlativus genitivo plurali, ut, Hector fortissimus Troianorum fuit. |
| 88 | Invenitur et [in] singulari iungi [genitivo ( Ed., generi)] cum ipsum singulare nomen multitudinem significat, ut, Hector fortissimus est Troianae gentis. |
| 89 | Est, quando superlativus per se ponitur et nulli comparatur; sed tum pro valde adverbio accipiendus est; ut: fortissimus fuit Hercules, id est, valde fortis. |
| 90 | FR. Memini te, Saxo, dixisse quod aliqua nomina appellativa essent diminutiva. |
| 91 | Num a propriis nominibus possint fieri diminutiva? |
| 92 | - SAXO. Possunt, ut a Sergio Sergiolus; ab Antonio, Antoniaster. |
| 93 | FR. Quot modis diminutiva fiunt? |
| 94 | - SAXO. Tribus modis. |
| 95 | Aut necessitatis causa, ut a rege regulus, hoc est, parvus rex, ut Sallust. |
| 96 | Postquam reguli coire [Ms., convenere] in unum. |
| 97 | Aut urbanitatis causa, ut Iuvenalis ( Sat: 98): . . . . Malim fraterculus esse gigantum. |
| 98 | Aut adulationis causa, ut [in puerulis dicitur Sergiolus ( Edit., pueris Sergiolis)]. |
| 99 | FR. Formae igitur diminutivorum quot sunt? |
| 100 | - SAXO. Masculini generis XI: culus, ulus [Ms., illus], olus, ellus, xillus, illus, ulus, cio, aster, [leus, tulus]. |
| 101 | Ut: Agniculus, tantulus [Ms., tantillus], capreolus, agnellus, pauxillus, codicillus, homulus, homuncio, parasitaster, aculeus, nepotulus. |
| 102 | Feminini generis VII: cula, ula, ola, ella, xilla, illa, ulla. |
| 103 | Ut: Agnicula, sylvula, unciola, capella, maxilla, anguilla, ulla. |
| 104 | Neutrorum VII sunt formae. |
| 105 | Culum, ulum, olum, ellum, illum, xillum, ullum. |
| 106 | Ut: Corpusculum, capitulum, laureolum, lucellum, villum, vexillum, ullum. |
| 107 | Fiunt et diminutivorum diminutiva tertio et quarto gradu, ut: Paulus, Paululus; et pauxillus, et pauxillulus; homo, homuncio, homunculus, homulus, homullulus. |
| 108 | Ecce, France, de appellativis speciebus habes abunde, ut reor, licet nullus tuae aviditati possit satisfacere. |
| 109 | FR. Non sum tam avidus quam tu invidus, qui nulla vis aperire, nisi interrogatione coactus. |
| 110 | - SAXO. Interroga quae vis: ego non ero segnis respondere. |