monumenta.ch > Alcuinus > DE NOMINE. > DE SYLLABA.
Alcuinus, De grammaria, SAXO, FRANCO, DISCIPULI; MAGISTER. <<<     >>> DE NOMINE.

Alcuinus, De grammaria, DE SYLLABA.

1 FR. Syllaba quid?
2 - SAXO. Vox litteralis sub uno accentu et uno spiritu prolata FR. Quot litteris fiunt syllabae?
3 - SAXO. Ab una incipiens usque ad sex: a, ab, abs, Mars, stans, stirps.
4 FR. Habet syllaba sensum per se?
5 SAXO. Non habet, nisi plena dictio per unam syllabam constet, ut ars, do, dic, et alia.
6 FR. Syllabae quot accidunt [Al., accedunt]?
7 - SAXO. Quatuor: tenor, spiritus, tempus, numerus.
8 Accentus; acutus, gravis, circumflexus; in dictione certus, absque dictione incertus; non potest tamen sine eo esse.
9 Spiritus; asper vel lenis.
10 Tempus I vel II [Ms., unum vel duo].
11 Numerus litterarum.
12 FR. Quomodo habet syllaba unum tempus vel duo?
13 - SAXO. Brevis syllaba unum habet, longa duo.
14 FR. Quomodo fiunt breves vel longae?
15 - SAXO. Breves fiunt natura et potestate [longae natura et positione].
16 Brevis est natura, dum raptim vocalis enuntiatur, ut: pater.
17 Longa, dum moratur vox, ut: mater.
18 Vel dum duae vocales in unam concurrunt syllabam, quod diphthongon vocant: et sunt tales compositiones quinque: ae, oe, au, eu, ei.
19 FR. Unde dicitur diphthongos?
20 - SAXO. Quasi dualis vox.
21 Nam quoties duarum vocalium voces in unam syllabam et in unam vocem coeunt, diphthongos dicitur.
22 FR. Quot modis fiunt syllabae positione longae?
23 - SAXO. Sex.
24 Cum correpta vocalis in duas desinit consonantes, ut: ast.
25 Aut in unam duplicem, ut: dux.
26 Aut in unam desinit consonantem et excipitur ab altera, ut: arca.
27 Aut excipitur ab x duplici, ut: axis.
28 Aut i loco consonantis posita, ut: Troia.
29 Aut desinit in consonantem [et] excipitur ab i, vel u, loco consonantis posita, ut: advena, adiutor.
30 FR. Si [Pro an] necesse est unamquamque syllabam longam esse vel brevem?
31 - SAXO. Sunt syllabae [quae dicuntur] communes.
32 Quae ad votum poetarum possunt vel breves vel longae esse.
33 Sed haec, quia ad metricos pertinent, relinquamus.
34 FR. Magis interrogemus magistrum, ne ignari simus huius quoque rationis.
35 DIS. Dic nobis, magister, qua ratione vel quibus modis communes possunt esse syllabae?
36 - MAG. Novem modis fiunt syllabae communes.
37 Communes sunt, cum correpta vocalis in medio verbo excipitur a duabus consonantibus, quarum prior muta quaelibet est, vel f semivocalis: posterior liquida, ut: Tenebrae, pharetra, refluit.
38 Aut, cum correpta vocalis in consonantem desinit, excipitur ab h, ut: vir humilis.
39 Aut cum aliqua syllaba in brevem desinit vocalem, et excipitur a duabus consonantibus, quarum prior est s, ut: alba smaragdus.
40 Aut cum post [pedem ( Ms. pedes duos) quemlibet] una brevis remanserit syllaba de verbo, ut: Omnia vincit amor, et nos cedamus amori
Aut cum pars aliqua in diphthongon desinit, et excipitur a vocali sequentis verbi, ut: Insulae Ionio . . . Aut cum productam vocalem in eodem verbo mox alterius syllabae sequitur vocalis, ut: fidei.
41 Aut cum pronomen littera c terminatum est, et a vocali sequentis verbi excipitur, ut: hoc est.
42 Aut cum correptam vocalem in una parte z duplex sequitur, ut: gaza.
43 Item novissima syllaba in metro semper indifferens est, et voluntati poetae subiecta est.
44 Est quoque, quando in tribus consonantibus fit, communis syllaba, dum in brevem vocalem desinit syllaba et excipitur ab s sequente muta et liquida, ut Horat.
45 : Linquimus insani ridentes praemia scribae.
46 Plenius haec, vita comite, in metrica ratione vobis, filii, monstravero.
47 DIS. Quid vis, magister, an de pedibus et accentibus ordinem Donati magistri sequentes interrogemus?
48 - MAG. Amplius [Ms., Aptius] haec quoque in illa metrorum subtilitate intelligetis.
49 Quia pedes vel accentus, nisi ex brevibus longisque syllabis nequeunt intelligi.
50 Unde ad partes vos [convertite ( Edit., convenite)].
51 DIS. Prius, si placeat, magister, unde grammatica sit dicta vel quod sit eius officium, pande nobis.
52 - MAG. Grammatica est litteralis scientia, et est custos recte loquendi et scribendi; quae constat natura, ratione, auctoritate, consuetudine.
53 DIS. In quot species dividitur grammatica?
54 - MAG. In XXVI. In vocem, in litteras, in syllabas, partes, dictiones, orationes, definitiones, pedes, accentus, posituras, notas, orthographiae [Ms., orthographiam . . . . .], analogiae, etymologiae, glossas, differentias, barbarismum, soloecismum, vitia [Ms., vitium], metaplasmum, schemata, tropos, prosam, metra, fabulas, historias.
55 DIS. De istis singulis, antequam ad partium tendamus disputationem, aliquam cognitionem edissere nobis, magister, per singula currens.
56 - MAG. Iam de voce, littera et syllaba in superioribus habuistis.
57 Dictio est pars minima vocis constructae, plenumque sensum habentis.
58 Oratio est ordinatio dictionum, congruam sententiam perfectamque demonstrans: et est oratio dicta quasi oris ratio.
59 Definitio est brevis oratio, unamquamque rem propria significatione concludens, ut: homo est animal mortale, rationale, risus capax.
60 Scire igitur debetis quod definitio ad omnes disciplinas et res pertinet.
61 Pes est syllabarum compositio et temporum certa dimensio [Ms., dinumeratio].
62 Pedes dicti, eo quod ipsis [Ms., per ipsos] metra ambulent.
63 Accentus est certa lex et regula ad levandam et comprimendam syllabam.
64 Positurae sunt puncti ad distinguendos sensus.
65 Notae sunt figurae quaedam, vel ad brevianda verba, vel sensus exprimendos: vel ob diversas causas constitutae, ut in Scriptura sacra obelus ÷, vel asteriscus *.
66 Orthographia est recta scriptura, ut puta ad praepositio d accipiat; [at coniunctio t].
67 Analogia est similium comparatio, ut incerta certis probentur.
68 Etymologia est origo et ratio vocabulorum, ut: a regendo rex, et ab humo homo dicitur.
69 Glossa est unius verbi vel nominis interpretatio, ut: catus, id est, doctus.
70 Differentia est distinctio duarum rerum cum interpretatione, ut: rex dicitur, quia modestus est; tyrannus, quia crudelis est.
71 Barbarismus est una pars vitiose dicta, ut vulgare proverbium est: malae arboris nodo malus cuneus quaerendus est.
72 Soloecismus est oratio vitiose composita.
73 Vitia sunt, quae in eloquiis cavere debemus et sunt VII. Metaplasmus est metrica licentia, vel necessitate immutata regula locutionis.
74 Schemata sunt ornamenta eloquii et habitus, quibus sententiae vestiuntur.
75 Tropus est dictio translata a propria significatione ad non propriam similitudinem, ornatus necessitatisve causa.
76 Prosa est recta locutio absque metro et versu composita.
77 Metra vocata sunt, quia certis pedum mensuris terminantur.
78 Fabulae res sunt fictae ludendi causa vel cuiuslibet significationis.
79 Historia est narratio rei gestae.
80 Ecce habetis definitiones breves singularum specierum.
81 Nunc ad partes convertite vos.
82 DIS. Faciemus ut iubes.
83 Attamen singularum partium proprietates prius breviter ut pandas nobis, flagitamus.
84 - MAG. Vestra curiositas modum non habet.
85 Ideoque modum manualis libelli excedere vultis.
86 Proprium nominis est substantiam vel qualitatem vel quantitatem significare: et proprium est pronominis pro nomine poni proprio et certas significare personas.
87 Verbi vero proprium est actionem vel passionem sive utrumque cum modis et temporibus significare.
88 Proprium adverbii est cum verbo poni, et sine eo perfectam significationem non habere, ut: bene lego.
89 Participii proprium est tempus habere et casus; ideo a quibusdam verbum casuale dicitur.
90 Proprium coniunctionis est cum omnibus partibus modo praeposita, modo postposita iungi et coniungere partes.
91 Proprium praepositionis est anteponi casualibus semper separatim.
Alcuinus HOME

csg268.26

Alcuinus, De grammaria, SAXO, FRANCO, DISCIPULI; MAGISTER. <<<     >>> DE NOMINE.
monumenta.ch > Alcuinus > DE NOMINE. > DE SYLLABA.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik