Alcuinus, De grammaria, SAXO, FRANCO, SAXO, FRANCO, DISCIPULI; MAGISTER.
| 1 | Fuerunt in schola Albini magistri duo pueri, unus Franco, alter Saxo, qui nuperrime spineta grammaticae densitatis irruperunt. |
| 2 | Quapropter placuit illis paucas litteralis [Ms., paucis litterulis] scientiae regulas memoriae causa per interrogationes et responsiones excerpere. |
| 3 | At prior illorum Franco dixit Saxoni: Eia, Saxo, me interrogante responde, quia tu maioris es aetatis. |
| 4 | Ego XIV annorum; tu ut reor XV. Ad haec Saxo respondit: Faciam; ita tamen, ut si quid altius sit interrogandum, vel ex philosphica disciplina proferendum, liceat magistrum interrogare. |
| 5 | Ad haec magister: Placet, filii, propositio vestra: et libens annuo vestrae sagacitati. |
| 6 | Et primum dicite unde [primum] vestram convenientius disputationem esse arbitramini incipiendam? |
| 7 | DIS. Unde, domine magister, nisi a littera? |
| 8 | - MAG. Bene arbitramini, si non philosophiae memoriam paulo prius fecissetis [Ms., fecissemus]. |
| 9 | Unde a voce, cuius causa litterae sunt inventae, inchoandam disputationem constat [Ms., censeo]: vel magis primo omnium interrogandum est, quibus modis constet disputatio? |
| 10 | DIS. Et a te, magister, suppliciter rogamus exponi. |
| 11 | Nam nos nescire confitemur quibus modis constet disputatio. |
| 12 | - MAG. Tria sunt quibus omnis collocutio disputatioque perficitur, res, intellectus, voces. |
| 13 | Res sunt, quae animi ratione percipimus. |
| 14 | Intellectus, quibus res ipsas addiscimus. |
| 15 | Voces, quibus res intellectas proferimus; cuius causa, ut diximus [Ms., ut prius dixi], litterae inventae sunt. |
| 16 | DIS. Sed quia disputationis modos dixisti, vocis differentias ut exponas, precamur. |
| 17 | - MAG. Quatuor sunt differentiae vocis: articulata, inarticulata; litterata, illitterata. |
| 18 | Articulata est, quae copulata atque coarctata cum sensu profertur, ut: Arma virumque cano . . . Inarticulata, quae a nullo sensu proficiscitur, ut crepitus, mugitus. |
| 19 | Litterata, quae scribi potest; illitterata, quae scribi non potest. |
| 20 | DIS. Unde dicta vox? |
| 21 | - MAG. A vocando. |
| 22 | Ecce habetis quae interrogastis. |
| 23 | Nunc a littera incipite, filii. |
| 24 | FRANCO. Dic Saxo prior, unde littera sit dicta? |
| 25 | - SAXO. Ut reor, littera est quasi legitera, quia legentibus iter praebet. |
| 26 | FR. Da definitionem quoque. |
| 27 | - SAXO. Littera est pars minima vocis articulatae. |
| 28 | DIS. Habet et, magister, alteram definitionem littera? |
| 29 | - MAG. Habet, sed in eumdem cadentem sensum. |
| 30 | Littera est individua, quia sententias in partes, partes in syllabas, syllabas in litteras dividimus. |
| 31 | Litterae vero indivisibiles sunt. |
| 32 | DIS. Unde litterae elementa dicuntur? |
| 33 | - MAG. Quia sicut elementa coeuntia corpus perficiunt, sic hae conglutinatae litteralem vocem componunt. |
| 34 | FR. Da, collega, divisionem litterarum. |
| 35 | - SAXO. Sunt aut vocales aut consonantes. |
| 36 | Item consonantes dividuntur in semivocales et mutas. |
| 37 | FR. Rationem pone singulis divisionibus. |
| 38 | - SAXO. Vocales per se proferuntur et per se syllabam faciunt. |
| 39 | Consonantes nec per se edici possunt, nec per se syllabam facere. |
| 40 | DIS. Habentne, magister, alteram rationem cur dividantur? |
| 41 | - MAG. Habent. |
| 42 | Vocales sunt sicut animae, consonantes sicut corpora. |
| 43 | Anima vero et se movet et corpus. |
| 44 | Corpus vero immobile est sine anima. |
| 45 | Sic sunt consonantes sine vocalibus. |
| 46 | Nam scribi possunt per se; edici vero vel potestatem habere sine vocalibus nequeunt. |
| 47 | FR. Unde dictae sunt vocales et consonantes? |
| 48 | - SAXO. Vocales dictae sunt, quia per se vocem impleant nulla adhaerente consonante. |
| 49 | Consonantes vocatae sunt, quia per se non sonant, sed vocalibus consonant. |
| 50 | FR. Quae est differentia inter semivocales et mutas? |
| 51 | - SAXO. Quantum enim a vocalibus superantur semivocales, tantum semivocales superant mutas. |
| 52 | Nam a vocalibus incipiunt et in se desinunt: et maiori euphonia sonant, et saepius dictiones semivocalibus quam mutis, propter euphoniam, id est, sonoritatem, finiuntur. |
| 53 | Mutae vero a se incipiunt et in vocales desinunt et deformius sonant. |
| 54 | FR. Ut reor, in Donato legimus, tria accidisse litteris: nomen, figuram, potestatem. |
| 55 | De nominibus et figuris non est opus dicere, sed de potestate velim dicas, et primo vocalium. |
| 56 | - SAXO. Vocales sunt apud Latinos quinque. |
| 57 | Nam y litteram sextam vocalem, causa Graecorum nominum, assumpsere Latini, sicut et z consonantem. |
| 58 | Itaque vocales et per se, ut dictum est, faciunt syllabas; plenas quoque solae positae explent partes; A, ut: A mihi non teneras glacies secet aspera plantas! |
| 59 | E, ut: . . . . . Sitiens simul ebibit amnem. |
| 60 | O, ut: O si Gallorum victor remeasset in urbem! |
| 61 | I quoque verbum est: I, decus, i nostrum melioribus utere fatis! |
| 62 | Sed I et U transeunt in consonantium potestatem, cum in principio syllabae aliis vocalibus iunguntur. |
| 63 | Ut: ianua, vates, iecur, veritas, Ionas, votum. |
| 64 | Vel si sibi ipsis anteponuntur, ut: Iuno, virgo. |
| 65 | Fiunt quoque hae ipsae mediae, quando y Graecae vocalis sonum habent [ut i], quando post u loco consonantis posita [Ed., positae] sequente d, vel m, vel r, vel t, vel x: video, vim, virtus, vitium, vix. |
| 66 | U eumdem habet sonum, id est y, cum inter q et aliam vocalem, vel post g et aliam vocalem in eadem syllaba [constituitur], ut: quisque, pingue, lingua. |
| 67 | Est quoque ubi i pro duabus ponitur consonantibus, ubi inter duas vocales ponitur, ut: Troia, Maia. |
| 68 | U quoque loco duplicis digammae in quibusdam locis accipitur, ut cupii, brevis i; Cupivi, longa i. |
| 69 | Et ubicunque v loco consonantis ponitur, semper pro digamma habenda est. |
| 70 | FR. Habentne aliquae ex consonantibus aliquas singulares potestates? |
| 71 | - SAXO. Habent. |
| 72 | Primo quod unaquaeque suam habet potestatem, sicut et nomen et figuram; sunt aliquae ex illis liquidae, quae et vim consonantium amittunt. |
| 73 | Accentus quoque saepe in prosa mutant. |
| 74 | FR. Quae sunt illae? |
| 75 | - SAXO. L, R, M, N. Sed et S quoque singularis est potestatis. |
| 76 | H quoque aspirationis nota. |
| 77 | X vero et Z duplices sunt. |
| 78 | Sed has rationes metricae subtilitatis esse reor, in quibus necdum eruditi sumus. |
| 79 | Ideo noli me de illis plus interrogare, sed festinemus ad syllabas. |