Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XXII. De aeterna beatitudine sanctorum.
| 1 | Quid vero acturi sint sancti in illa requie summae beatitudinis, Psalmista exposuit dicens: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). |
| 2 | Et expressius ipse Dominus in Evangelio demonstravit, [ubi ait]: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). |
| 3 | Haec [est] absque omni perturbatione beata Dei pax, quae exsuperat omnem sensum, in qua videbitur Deus deorum in Sion, id est, in speculo perpetuae quietis. |
| 4 | Omnia quippe membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis distributa habere ministeria, proficient laudibus Dei, quia nulla erit illis tunc necessitas laborandi, nulla cuiuslibet indigentiae molestia, sed plena certaque securitas et sempiterna felicitas et indeficiens laetitia. |
| 5 | Quam ineffabilis erit felicitas illa ubi nullum erit malum, ubi nullum deerit bonum! Vacabitur Dei laudibus, qui erit omne bonum in omnibus. |
| 6 | Unus amor omnibus, una concordia cunctis, verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno. |
| 7 | Nec ad eum perveniet ullus indignus, ubi nullus permittitur [Al., permittetur] esse nisi dignus, ubi pax, ubi nihil adversum a seipso quisque, nec ab aliquo patietur; praemium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit; et qui seipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit, qui erit beata satietas omnibus; quod Propheta Spiritu inspiratus sancto praevidit optando inquiens: Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). |
| 8 | Tunc erit ipse Deus sanctorum satietas, beatorum iucunditas, et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari possunt, et vita, et salus, et virtus [Al., victus], et copia, et gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et beata aeternitas. |
| 9 | Ipse erit perfectio desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. |
| 10 | Tunc tantum erit vera immortalitas, ubi nullus mori potest. |
| 11 | Prima conditio hominis fuit posse non mori [cui propter peccati poenam contigit non posse non mori]: restat in illa felicitate illud tertium, non posse mori. |
| 12 | Tunc plene erit liberum arbitrium, quod primo homini fuit sic datum, posse non peccare; sed illud beatius erit, quando tale erit, non posse peccare. |
| 13 | Tunc sabbatismus [Al., sabbatissimus] aeternae quietis dies omnibus sanctis erit; ibi videbitur qui amabitur, et qui amabitur, laudabitur. |
| 14 | Nunc ergo qui nobis huius sermonis initium et causa fuit, sit etiam perfectio et finis; pro cuius amore legentes flagitamus, pro nobis apud eius intercedere misericordiam, ut cum eis, eo miserante, mereamur ad illud pervenire regnum cuius nullus est finis. |
| 15 | Amen. |