Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XXI. De iustorum praemio, et poena peccatorum.
| 1 | De igne diei iudicii Apostolus ait: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis declarabit (I Cor. III, 13). |
| 2 | De igne purgatorio hoc eum dixisse non est dubitandum, quem ignem aliter impii sentient, aliter sancti, aliter iusti. |
| 3 | Impii siquidem de illius ignis cruciatu ad perpetuas ignium flammas detrudentur. |
| 4 | Sancti vero, qui sine omni peccatorum macula in corporibus suis resurgent, qui supra fundamentum, quod est Christus, aurum, argentum et lapides pretiosos aedificaverunt, tanta facilitate illum pervolabunt ignem, quanta integritate fidei, et dilectionis Christi in hac vita custodierunt praecepta, eritque illis ille ignis diei iudicii, sicut tribus pueris caminus Babyloniae fornacis fuerat, qui absque omni flammarum laesione in Domini laudes omnium pulchritudinem creaturarum convocabant. |
| 5 | Sunt ergo quidam iusti minutis quibusdam peccatis obnoxii, quia [Al., qui] aedificaverunt supra fundamentum, quod est Christus, fenum, ligna, stipulas, quae illius ignis ardore purgantur, a quibus mundati, aeternae felicitatis digni efficientur gloria. |
| 6 | Illoque transitorio igne, et toto extremi diei iudicio completo, dividentur duae congregationes, sanctorum et impiorum; una Christi, altera diaboli; una bonorum, altera malorum: utraque angelorum et hominum. |
| 7 | Istis voluntas, illis facultas non poterit ulla esse peccandi, nec ulla conditio moriendi; istis in aeterna vita vere feliciterque viventibus, illis infeliciter in aeternis tormentis sine moriendi potestate durantibus. |
| 8 | Quoniam utique extremi iudicii ventilabrum discernit [Al., discernet] frumentum a paleis; unusquisque secundum modum meritorum aut damnabitur, aut coronabitur. |
| 9 | Quidam videlicet iuxta peccatorum qualitatem mitius torquentur, qui minore [Al., minorum] scelerum pondere gravantur. |
| 10 | Sunt etiam et sanctorum merita diversa; quorum quisque secundum meritorum magnitudinem aeternae recipiet praemia beatitudinis. |
| 11 | Quod ipse Dominus in Evangelio significabat dicens: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Ioan. XIV, 2); sed nemo in illis alicuius laetitiae, vel beatitudinis sentiet detrimentum, quia unicuique sufficiet, quod accipiet, quia Christus erit omnia in omnibus (Coloss. III, 11). |