Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XX. De resurrectione corporum in novissimo die.
| 1 | Ipse Dominus noster Iesus Christus in resurrectione carnis suae, quam die tertio suscitavit de sepulcro, nobis nostrae carnis veram ostendit resurrectionem, quam videlicet absque omni dubitatione firmissime credere debemus; ut in ea carne, qua hic quisque vivebat in hac praesenti vita, in eadem resurgere debeat. |
| 2 | Nec alicui incredibile debet esse potentiam divinam corpora nostra de cuiuscunque conditionis corruptione resuscitare posse. |
| 3 | Absit hoc a fide nostra dubitare, ut resuscitanda corpora vitaeque reddenda, non possint omnipotentia creatoris omnia revocari [Al., non possit . . . revocare], quae vel bestia, vel ignis absumpsit, vel in pulverem cineremque collapsa, vel in humorem resoluta, vel in auras sunt exaltata [Al., collapsum, resolutum, exaltatum]. |
| 4 | Absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat, aut effugiat potestatem. |
| 5 | Resurgent equidem sanctorum corpora ad gloriam, sine ullo vitio, sine ulla deformitate; in quibus tanta felicitas [Al., facilitas] erit quanta et felicitas. |
| 6 | Quamvis enim aliquid deformitatis habeant corpora eorum in hac praesenti vita, vel maius vel minus habentia, quam humanae naturae deceat pulchritudinem, nihil tale habebunt in illa perpetuae felicitatis perfectione: in ea scilicet mensura et dignitate, qua vel futura erant, si ante perfectae aetatis decorem moriuntur, sive etiam habuerunt ante vergentis ad infirmitatem aetatis annos, membrorum omnium pulchritudine congruo decore servata, ita ut nihil incongruum habebunt [Al., habeant] in ulla corporis parte, quia spiritale erit corpus non carnale. |
| 7 | Quamvis caro sit non spiritus, non tamen carnalibus subiacet [Al., subiacebit] vitiis, de quibus Apostolus ait: Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50). |
| 8 | Procul erit ab eis omnis infirmitas, omnis deformitas, omnis tarditas, omnis corruptio, omnis egestas, omnis indigentia, et si quid aliud [quod illud] summi regis non decet regnum in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis Dei (Matth. XXII, 30). |
| 9 | Ergo quidquid de corporibus vivis, vel post mortem de cadaveribus periit, humanosque effugit visus, simul cum eo, quod in sepulcris remansit, in spiritalis corporis novitatem [Al., novitate], ex animalis corporis vetustate mutatum, resurget incorruptione atque immortalitate vestitum. |
| 10 | Resurgent et impii unusquisque cum sua carne, ut cum diabolo et angelis eius puniantur. |
| 11 | Utrum sane ipsi cum vitiis, et deformitatibus eorum corporum resurgant, quaecunque in eis vitiosa et deformia membra gestaverunt, inquirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo, vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. |
| 12 | Hoc certissime sciendum est, quia nemo nisi per indebitam misericordiam Dei liberabitur: et nemo nisi per debitum iudicium damnabitur. |
| 13 | Tunc sancti scient plenius, quid boni eis contulerit gratia; vel quid essent consecuti [Al., consecuturi], si divina eos gratuito munere non elegisset misericordia; et quam verum sit, quod in Psalmo canitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). |