Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XIX. De novissimis saeculi temporibus.
| 1 | Quaedam videlicet signa, quae ipse Dominus in Evangelio ante finem mundi futura esse praedixit, transacta leguntur; quaedam vero imminentia quotidie sentiuntur. |
| 2 | Quaedam itaque necdum acta sunt, sed futura esse certissime creduntur, id est, fides Israelitici populi, de qua Apostolus ait: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25, 26); et regnum Antichristi et crudelitas eius in sanctos; haec enim erit novissima persecutio, novissimo imminente iudicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe patietur; universa scilicet civitas Christi, ab universa diaboli civitate; quantacunque erit utraque super terram, cuius persecutionis auctorem esse eumdem Antichristum non dubium est, quem Apostolus filium nominavit perditionis atque refugam, utique a Domino Deo; qui extolletur supra omne quod dicitur Deus, aut [quod colitur] ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus (II Thess. II, 4). |
| 3 | Ecclesia equidem sancta, dicitur Deus. |
| 4 | Colitur itaque recte tantummodo sancta Trinitas Deus: cuius honorem impiissimus ille refuga sibi vendicare [Al., vindicare] praesumet. |
| 5 | Alios adulationibus, alios terroribus, alios signis illicitans, ut se colant pro Deo, cuius persecutionem trium semis annorum spatio, excandescere super terram in Apocalypsi praedictum est (Apoc. XI, 12); sed ne tam immanis, et crudelis persecutio improvisa veniens, omnes minus paratos involvat, Eliam et Enoch maximos prophetas venturos esse Ecclesiae habet fides: per quorum doctrinam, populus Israeliticus convertetur ad fidem. |
| 6 | Qui, cum ipsi primo tres semis annos praedicaverint, in ipsa eadem persecutione cum aliis fidelibus Christi, glorioso coronabuntur martyrio: percusso autem illo perditionis filio, et impiissimo totius iniquitatis magistro, ab ipso Domino, sicut Apostolus ait: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8), non continuo dies iudicii secuturus esse credendus est, ut adimpleatur quod ipse Dominus in Evangelio ait: De die autem illo et hora nemo novit, neque angeli, neque Filius, nisi Pater solus (Matth. XXIV, 36): quomodo haec Domini verba intelligenda sint, loco opportuno superius exposuimus. |