monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15 > 11 > 13 > 21 > 10 > 15 > 11 > 19 > 20 > 18
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, XVII. De baptismo Christi, et quod omnia quae gerebantur in Christo, nostrae salutis causa gesta sunt. <<<     >>> XIX. De novissimis saeculi temporibus.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XVIII. Quod Deus Pater quaedam opera facit per Filium sibi coaeternum in forma Dei, quaedam per eumdem Filium in forma servi, Filium hominis.

1 Ipse enim Dominus de potestate, quam habet ex aeterno cum Patre, et de potestate, quam accepit ex tempore in forma servi, sic ait: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est (Ioan. V, 26).
2 Genuit itaque Deus Pater Filium vitam et potestatem in semetipso habentem.
3 Dedit enim potestatem eidem Filio iudicium facere, qui in forma servi factus est homo.
4 Deus Pater per duas in Christo operatur naturas: per unam quae ei communis est cum Deo Patre, ex eo quo Deus est; per alteram, qua ex virgine Maria homo factus est.
5 Per has duas naturas in uno Filio Dei Deus Pater, duas facit resurrectiones humani generis, id est, animarum et corporum.
6 Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt: de quibus idem Dominus ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX, 60), ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent.
7 Mors est videlicet animae, quando Deus deserit eam ob peccatorum magnitudinem; corporis mors est, quando ab anima deseritur.
8 Ab his duobus mortis generibus resuscitatos duas dicimus resurrectiones habere.
9 Nunc autem animarum in Ecclesia per Filium Dei [Al. omitt. Dei], Verbum Dei, fit resurrectio, quando per gratiam Dei vivificatae resurgent [Al., resurgunt] a morte iniquitatis.
10 Et haec est prima resurrectio, quam [qui] habent, in secunda, quae est corporum, feliciter resurgent in vitam aeternam.
11 Filius vero hominis accepit potestatem iudicium facere, quod iudicium in fine erit saeculi, et ibi non erit resurrectio animarum, sed corporum.
12 Ideo ipse Dominus has duas designat in eodem loco resurrectiones: animarum, ubi ait: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei (Ioan. V, 25); corporum vero: Veniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius [Ibid., 28). Hora autem nunc est, ut resurgant mortui; hora erit in fine saeculi ut resurgant mortui; sed resurgunt nunc in mente, tunc in carne; resurgunt nunc in mente per Verbum Dei Filium Dei; resurgent tunc in carne per Verbum Dei, carnem factum, Filium hominis.
13 Animas ergo nunc suscitat Deus per Verbum, Filium Dei, ut vivant in Christo; corpora suscitat Deus in fine saeculi, per eumdem Filium hominis, ut aeternaliter vivant cum Christo.
14 Neque enim ad iudicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est; nec tamen recedit a Filio Pater; quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse indutus est forma servi, nec videbitur in iudicio.
15 Videbunt namque impii, in quem compunxerunt (Zach. XII, 10).
16 Forma illa erit iudex, quae stetit sub iudice: illa iudicabit, quae iudicata est.
17 Iudicata est enim inique, iudicabit iuste; talis apparebit iudex, qualis videri possit et ab eis [quos coronaturus est, et ab eis, quos] damnaturus est.
18 Forma ergo servi videbitur; occulta erit forma Dei, quae iustis videre solummodo promittitur ad aeternum beatitudinis praemium.
Alcuinus HOME

csg272.181 hab93.97

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik