Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XVII. De baptismo Christi, et quod omnia quae gerebantur in Christo, nostrae salutis causa gesta sunt.
| 1 | Dicit evangelista Christum beato respondisse Baptistae, dum ad eius venit baptismum: Sine modo, sic enim decet nos omnem implere iustitiam (Matth. III, 15). Quid aliud [est], quod ait omnem iustitiam implere, nisi quod in seipso totius vitae nostrae ordinem ostendere voluit, ut ipse alio demonstrat in loco dicens: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII, 12)? Baptizatus est ergo Christus, non ut eius ulla dilueretur iniquitas, qui omnino nullam habuit, sed ut eius magna commendaretur humilitas; ita quippe in eo baptisma quod ablueret, sicut mors nihil quod puniret, invenit; qui solus itaque sic nasci potuit, ut ei non opus esset renasci: non enim renascebantur, qui baptizabantur baptismate Ioannis, a quo et ipse baptizatus est. |
| 2 | Quapropter baptisma Christi non fuit in aqua tantum sicut Ioannis, sed in Spiritu sancto, in remissionem peccatorum, ipso alibi dicente: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Ioan. III, 5): ut de Spiritu sancto regenerati, qui in Christum credunt, habeant omnium remissionem peccatorum; de quo Spiritu Christus generatus, regeneratione non eguit: qui Spiritus sanctus, eo baptizato, in specie columbae descendisse super eum visus est. |
| 3 | Nec credendum est tunc dona eum sancti Spiritus primo suscepisse, qui a prima conceptione Spiritu sancto plenus semper exstitit [Al., existit], sed ut sanctae et individuae Trinitatis in baptismate demonstraretur mysterium. |
| 4 | Filius Dei baptizatur in homine, Spiritus Dei descendit in columba, Pater Deus adest in voce, sine cuius invocatione, id est, sanctae Trinitatis, nullum baptisma prodesse poterit. |
| 5 | Ideo Dei Filius primus ipse [Al., ipso suo] suo in baptismate totam personaliter ostendere voluit adesse Trinitatem, qui sacramentorum suorum dispensatoribus erat praecepturus, docere omnes gentes, et baptizare eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 15). |
| 6 | Quidquid igitur gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione tertia die, in ascensione in coelum, et sede ad dexteram Dei Patris, ita gestum est, ut his rebus non mystice tantum dictis, sed etiam gestis, configuraretur vita Christiana, quae hic geritur. |
| 7 | Nam propter eius crucem dictum est: Qui autem Christi Iesu sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus, ei concupiscentiis (Gal. V, 24). |
| 8 | Propter sepulturam: Consepulti enim estis cum Christo per baptisma in mortem (Rom. VI, 4). |
| 9 | Propter resurrectionem: Ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis in gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. |
| 10 | Propter ascensionem in coelum, sedemque ad dexteram Patris: Si autem consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1). |