monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15 > 11 > 13 > 21 > 10 > 15 > 11 > 19 > 20 > 18 > 17 > 14 > 13 > 10 > 16
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, XV. Quid cuique naturae in Christo conveniat. <<<     >>> XVII. De baptismo Christi, et quod omnia quae gerebantur in Christo, nostrae salutis causa gesta sunt.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XVI. Quod divinitas hominem quem assumpsit, nunquam dimisit.

1 In nulla siquidem proprietate operum quae naturas distinguit [Al., distinguunt] in Christo, divinitas deseruit humanitatem, nec in ipsa etiam passione.
2 Quod ut facilius intelligi possit, exemplis fides roboranda est.
3 Verbi gratia, si securis ictu arborem [Al., dicamus securis ictu arborem quam] verberaveris, et splendorem in ea simul percusseris solis, arbori quidem vulnus infligis, solem vero, cuius et splendorem simul percutis et calorem, impassibilem derelinquis.
4 Quod si arborem ictu securis percussam sol non deserit, quanto magis sanctum suum Dei Filius, quod est Verbum, in passione non deseruit, quamvis ipsa divinitas impassibilis semper in sua permaneat natura. Sicut Moysi [Al., Moyse] duce populi Dei vidente, rubus flammam habuit, sic vere passa est humanitas Christi; et sicut vere non incensus est, sic vere non passa est divinitas.
5 Non tamen alicubi divinitas humanitatem, ex quo in unitatem suae personae assumpta est, deseruit; verum etiam de eodem matris utero, idem Deus homo factus exivit, et in cruce idem Deus, homo factus pependit, et in sepulcro idem Deus homo factus iacuit, sed in sepulcro secundum solam carnem idem Deus homo iacuit; et in infernum secundum solam animam descendit.
6 Quidquid enim in Christo factum esse legitur, ab uno Christo, et ab uno Dei Filio gestum esse, nullus catholicus dubitare debet.
7 Haec vero omnia personaliter totus Christus dignatus est agere.
8 Ipse quippe suas passiones invenitur operatus, qui nihil habuit quod pateretur invitus.
9 Ipse etiam et opus et auctor operis.
10 Iam vero, cum Christus uno eodemque tempore et in sepulcro iacuit, et in infernum descendit, quis non inseparabile naturae utriusque opus videat? Et quis in ipso uno atque inseparabili opere, propria carnis et animae, ac divinitatis [opera] non evidenter agnoscat? Ut enim secundum carnem in sepulcro iaceret, totus Christus fecit? sed sepulturae capax sola caro naturaliter fuit.
11 In infernum quoque ut secundum animam Christus descenderet, naturae utriusque, id est, divinae atque humanae unum fuit opus; sed solius animae naturalis fuit ille descensus; sicut eodem tempore, totus in coelo et in terra, non cessabat Christus operari: at solius divinitatis fuit, et loco non contineri, et quae ad gubernationem universitatis pertinebant, cum Patre naturaliter et aequaliter operari.
12 Inde est quod in omnibus illis operibus passionis et mortis, auctoritas apostolica, quod totus in se operatus est Christus, sic uni personae operantis assignat, ut quid cuius naturae sit, indubitanter ostendat.
13 Nam et beatus Paulus de uno eodemque Christo dicit: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4).
14 Et beatus Petrus, propheticum sic protulit de Psalmis eloquium, ut Christi animam, quam in infernum noverat descendisse, ipsam diceret in inferno non derelictam (Act. II, 27; Psal. XV, 10); qua de inferis ad carnem die tertio revertente, idem Deus secundum carnem, qua in sepulcro iacuit, de sepulcro surrexit.
15 Et quadragesimo post resurrectionem die idem Deus, homo factus, in coelum ascendens in dextera Dei sedet, inde in fine saeculi ad iudicandum vivos mortuosque venturus.
Alcuinus HOME

csg272.174 hab93.92

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik