Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XV. Quid cuique naturae in Christo conveniat.
| 1 | Firmissime credere debemus sub unius personae proprietate duarum esse in Christo naturarum insignia: non ut divisionem faciamus unius Christi, sed ut in uno Dei Filio et uno Christo duas distinguamus substantias: unam quae initium habuit ex virginali utero, alteram quae sine initio coaeterna est Deo Patri; unam quae aetate proficiebat et sapientia (Luc. II, 52), alteram quae aeterna est Dei virtus et Dei sapientia. |
| 2 | Ut de plurimis pauca dicamus, unam quae dormiebat in nave et excitata est a discipulis, alteram quae imperabat ventis et fluctibus (Matth. VIII); unam qua [Al., quae, et sic in seqq.] plorat amicum mortuum, alteram qua voce sola vocat eum de sepulcro et resuscitat ad vitam (Ioan. XI); unam qua tristatur usque ad mortem (Matth. XXVI), aliam qua liberat sanctos a tristitia et dat eis gaudium vitae perpetuae; unam qua videntibus apostolis ascendit in coelos (Actor. I), et sedet ad dexteram Patris, alteram qua de sinu Patris nunquam abscessit, sed semper cum Patre et in Patre fuit, et esse non desinit. |
| 3 | Salva igitur proprietate utriusque naturae, et in unam coeunte personam, suscepta est a maiestate humilitas, et a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas; et ad perficiendum opus salutis humanae, natura incommutabilis, naturae est unita passibili, ut mediator Dei et hominum homo Christus Iesus et mori possit [Al., posset] ex uno, et mori non possit ex altero. |
| 4 | Propter unius personae identitatem, communis Deo et homini dicitur, vel gloria vel contumelia: proinde sic in uno Christo communia naturae utriusque inveniuntur officia, ut cum non dividatur in virtutibus atque in infirmitatibus Christus, tamen in opere aliquid utrique naturae non sit commune. |
| 5 | Quidquid tamen gestum est in Christo, unus hoc gerebat Christus, non duo Christi. |
| 6 | In operibus proprietas discernitur naturarum, in potestate unitas personae intelligitur. |