Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XIV. De Maria Virgine, et incarnatione Verbi Dei.
| 1 | Beatus evangelista ut proprietatem unius personae in Christo ostenderet, ait: Verbum caro factum est (Ioan. I, 14). |
| 2 | Verbum, quod erat apud Deum, antequam mundus esset, per quod mundus factus est; Verbum quod non amisit aeternitatem suam, quamvis in tempore ex virginali utero carnem assumendo homo fieri voluisset. |
| 3 | Quod Verbum per omnipotentiam suam voluit hunc hominem quem assumpsit, hoc fieri ex tempore, quod ipse semper fuit sine tempore, id est, proprius Filius Dei, ut non possint dici duo Filii Dei, alius ante tempora genitus, et alius natus ex tempore, sed unus Dei Filius proprius et perfectus Dominus noster Iesus Christus. |
| 4 | Quem beata virgo Maria, salva integritate sui corporis, Deum edidit et hominem, quae fuit lana mundissima, et virginitate clarissima, et incomparabilis universis quae erant sub coelo virginibus, eratque talis ac tanta, ut sola digna fieret divinitatem in se recipere Filii Dei. |
| 5 | Sicut enim conchylii sanguinem lana suscipit, ut purpura ex eadem lana, imperiali maiestati tantummodo digna fiat, qua nullus alius induitur, nisi augusta praeditus dignitate: ita Spiritus sanctus superveniens in beatam Virginem, [et] virtus Altissimi obumbravit eam, ut lana fieret divinitate purpurata, solummodo aeterno imperatori indui dignissima. |
| 6 | Et sic facta est beatissima virgo Maria Θεοτόκος, sicut et Χριστοτόκος. |
| 7 | Nam et ante eam fuerunt aliae in populo Χριστοτόκαι, id est, christorum genitrices, non tamen virgines, nec Spiritu sancto, et virtute Altissimi obumbratae, ut dignae Deum generare invenirentur. |
| 8 | Haec autem et Χριστοτόκος, et sola Θεοτόκος, et sola virgo ex Spiritu sancto et virtute Altissimi concipiens, ac sic glorificata, ut Deum Dei Filium coaeternum et consubstantialem Patri generaret. |
| 9 | Virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum: dignum enim erat, ut Deo nascente, meritum cresceret castitatis, ne per eius adventum violarentur integra, qui venerat sanare corrupta. |
| 10 | Nec regnator coeli virginalis uteri dedignatus [Al., indignatus] est angustias intrare, qui omnium creaturarum implet latitudinem, cui angelorum militia nato decantare venerat: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). |