monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15 > 11 > 13 > 21 > 10 > 15 > 11 > 19 > 20 > 18 > 17 > 14 > 13
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, XII. De mediatore Dei et hominum, homine Iesu Christo. <<<     >>> XIV. De Maria Virgine, et incarnatione Verbi Dei.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XIII. De eo quod in Christo sit naturarum distantia non personae; et in sancta Trinitate personarum, non naturae.

1 Neque Dei Filius, Deus aeternus ex Patre, Deum deseruit Patrem, quamvis homo factus esset ex matre: sed idem qui gerebat quae hominis sunt in terris; idem ipse gerebat in coelis quae Dei sunt.
2 Sicut ipse ait in Evangelio: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Ioan. III, 13).
3 Haec loquebatur in terra Filius hominis, sed idem ipse Filius hominis erat in coelo.
4 Quamvis in unius corpusculi videretur latuisse angustia, tamen omnium creaturarum regebat latitudinem.
5 Nec alius est per quem omnia creata sunt; [alius] qui creatus est homo; idem ipse creator et creatura: creator in divinitate, creatura in humanitate.
6 Non alius, sed aliud, quia non una natura in eo, sed una est omnimodis persona.
7 Non ita in sancta Trinitate dicendum est vel intelligendum; non enim fas est dicere de Patre et Filio, et Spiritu sancto, aliud, quia una horum est natura; sed alius, quia personarum distantia est in eis.
8 In Christo itaque non est personarum distantia, sed naturarum; ideo alius non debet dici, sed aliud de eo [Al., de Deo].
9 Quocirca omnimodis unus est atque idem mortalis et immortalis, passibilis et impassibilis.
10 Ideo Dominum gloriae dixit Apostolus crucifixum (I Cor. II, 8), quamvis sola humanitas passionibus subiaceret.
11 Crucifixus est ergo Dei Filius, sed secundum carnem, sicut in alio loco idem ait Apostolus: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23); ipsis autem vocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei veritatem [Al., virtutem] et Dei sapientiam.
Alcuinus HOME

csg272.161 hab93.87

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik