monumenta.ch > Alcuinus > 7 > 12
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, XI. De eo quod Verbum Dei, suae carnis conceptione, conceptum sit in utero Virginis. <<<     >>> XIII. De eo quod in Christo sit naturarum distantia non personae; et in sancta Trinitate personarum, non naturae.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XII. De mediatore Dei et hominum, homine Iesu Christo.

1 Nullus plane veram pacem cum Deo habere poterit, nisi per mediatorem Dominum Christum, qui est in duabus naturis, verus Deus verusque homo, unus Christus, idem sacerdos et sacrificium, veniens ad nos offere pro nobis quod sumpsit ex nobis, ut auferret a nobis quod invenit in nobis, id est, peccata.
2 Sicut enim diabolus mediator est ad mortem, qui superbus superbientem hominem perduxit ad mortem, ita Christus mediator ad vitam, humilis hominem obedientem reduxit ad vitam: quia sicut ille elatus cecidit, et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem.
3 Idcirco autem mediator, quia idem Deus atque homo verus, habens cum Patre eamdem divinitatis naturam, et humilitatis eamdem cum matre substantiam.
4 Habens ex nobis usque ad mortem iniquitatis nostrae poenam, habens incommutabilem de Deo Patre iustitiam.
5 Propter nostram iniquitatem temporaliter mortuus, propter iustitiam suam et ipse semper vivus, qui crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute sua (I Cor. XIII).
Alcuinus HOME

csg272.159 hab93.86

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik