Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT XI. De eo quod Verbum Dei, suae carnis conceptione, conceptum sit in utero Virginis.
| 1 | Solus itaque, sicut diximus, Filius Dei accepit carnem, ut possit [Al., posset] corporeis oculis videri, et corporeis manibus contrectari. |
| 2 | Solus humanam naturam sic accepit, ut suam faceret; et per illam divinitatis quoque suae notitiam misericorditer hominibus infunderet [Al., insinuaret]. |
| 3 | Nec tamen ullatenus credi debet carnem Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis, priusquam susciperetur a Verbo; sed ipsum Verbum Deum [Al., Domini] suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi Dei incarnatione conceptam, eamdemque carnem humanae naturae veram habere Dei Filium, qua de Virgine Verbum Deus natus est. |
| 4 | Non ergo ad beatam Virginem locali motu Verbi divinitas venit, sed ineffabili potentiae suae manifestatione, et uterum matris gignendus implevit, nec dimisit Patrem, cum venit ad Virginem. |
| 5 | Ubique totus, ubique perfectus: nec plenitudo divinitatis partiri potest, sed totus Filius in Patre, totus Filius in utero Virginis; totus Filius ex utero eiusdem beatae Virginis carnem assumens, in qua crucifixus est, et sepultus; in qua resurrexit, et in coelum ascendit, et in dextera Dei sedet; in qua etiam venturus est iudicare vivos et mortuos; et in qua videbunt eum omnes tribus terrae; non in ea humilitate qua iudicatur [Al., iudicatus est], sed in ea claritate, qua iudicaturus est universum mundum. |