Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT X. Quod nec Pater nec Spiritus sanctus, sed solus Filius incarnatus sit.
| 1 | Quanquam una sit natura sanctae Trinitatis, non tamen tota Trinitas incarnata est; sed sola Filii persona humanam misericorditer suscepit naturam. |
| 2 | Nec tamen ita Dei Filius incarnatus est, ut una esset in eo natura divinitatis et carnis. |
| 3 | Neque enim in Christo hoc deitas potuit esse quod caro, aut caro quod deitas: quia utraque natura, id est, divinitatis et humanitatis, in sua permansit proprietate. |
| 4 | Propterea utique humanam naturam, id est, carnem rationabilemque animam non a tota Trinitate, sed a solo Filio confitemur susceptam, in unitatem quippe personae, non in unitatem naturae. |
| 5 | Utique persona Filii non est eadem, quae Patris est, aut Spiritus sancti. |
| 6 | Unitas ergo personae, manente duntaxat utriusque proprietate substantiae, sicut in Christo personam non fecit duplicem, sic humanae naturae susceptionem non fecit sanctae Trinitati communem. |
| 7 | Ad personam quippe Dei Verbi tantummodo acceptio illa servilis formae pertinet: sed nihil divinae plenitudinis abstulit; nihil dominationis ademit in Christo humanitatis susceptio. |
| 8 | Hinc est quod in uno eodemque Christo et humanae naturae veritas claruit, et divinae naturae incommutabilitas permansit aeterna. |
| 9 | Hoc tamen sciendum est quod hanc servilem formam, quam solus Dei Filius accepit, tota Trinitas fecit. |
| 10 | Quam tamen certum est a tota sancta Trinitate factam, ad solam Filii Dei pertinere personam. |
| 11 | Non enim Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine matris virginis filius, ne Filii nomen in alteram transiret personam, qui non esset nativitate filius. |
| 12 | Dei ergo Filius, hominis factus est filius: natus secundum veritatem naturae ex [Deo Dei Filius et secundum veritatem naturae ex] homine hominis filius in utraque natura, non appellatione tantum, vel adoptione, sed veritate Dei Filius. |