Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT IX. Quod aliter intelligendum sit Verbum caro factum, atque aliter Verbum Dei in quolibet sanctorum.
| 1 | Multis modis, dicit deiloquus Paulus, Deum locutum esse patribus in prophetis, novissimis itaque diebus locutum nobis esse in Filio suo [Al., novissime vero] (Hebr. I, 1). |
| 2 | Et ut certissime intelligeretur, de quo Filio dixisset, mox subiunxit dicens: Quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et et saecula (Ibid., 2). |
| 3 | Per illum vero, per quem omnia creavit, id est, Christum Dei Filium, locutus est novissimis saeculi temporibus sanctis suis; quamvis Deum locutum esse in prophetis legatur [Al., legamus]. |
| 4 | Sicut dicitur principium loquendi Domino in Osee (Osee I, 2): vel etiam, verbum Domini factum ad quemlibet prophetam, sicut legitur: Verbum Domini factum est ad Isaiam prophetam (Isaiae XXXVIII, 4). |
| 5 | Non igitur ita Christus verbum Dei habuit in se, sicut alii sancti, sed ipse est Verbum Dei. |
| 6 | Aliud est enim Verbum in carne, aliud est Verbum caro factum; aliud est Deus in homine, aliud est Deus homo. |
| 7 | Ideo Dei Filius non solum secundum veram divinitatem, quam habet de natura Dei Patris, sed etiam secundum carnem, quam veram naturaliter habet de corpore beatae Genitricis, Deus verus, et creditur et praedicatur ab omnibus catholicis: quoniam aeterna divinitas Filii cum plena humanitate sua, et eadem plena humanitas Filii cum aeterna divinitate sua, una est in sancta Trinitate persona; et haec non adoptiva, sed propria et perfecta, et ipse totus in divinitate atque humanitate sua unigenitus et verus Dei Filius, idem [Al., ideo] cum Patre et Spiritu sancto, unus est Deus verus, non nuncupativus, sicut Hispanica haeresis impia temeritate affirmare praesumpsit, asserens Dei Filium in divina natura Deum esse verum, et in humana nuncupativum; similiter et in divina natura proprium Filium Dei, et in humana adoptivum, dividens unam personam Filii Dei cum Nestorio in duas personas, id est, veri Filii Dei, et adoptivi [Al., veri Filii et adoptivi]; cum certissimum constet, in illam personam, quam habuit aeternaliter de Patre genitus, Dei Filium humanam assumpsisse naturam, quam nemo catholicus fide confirmatus adoptivam esse ausus est dicere. |
| 8 | Deus Dei Filius humanam assumpsit naturam, non personam, in aeternam suscipiens personam divinitatis temporalem humanitatis substantiam. |
| 9 | Homo transivit in Deum, non versibilitate naturae, sed propter divinae unitatem personae. |
| 10 | Ideo non sunt duo Christi, nec duo Filii, sed unus Christus, et unus Filius, Deus homo. |