monumenta.ch > Alcuinus > 8
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, VII. Quare Filius nunc aequalis, nunc minor Patre dicatur? <<<     >>> IX. Quod aliter intelligendum sit Verbum caro factum, atque aliter Verbum Dei in quolibet sanctorum.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT VIII. Quare nusquam Spiritus sanctus Patre minor legatur?

1 Ideo autem nusquam scriptum est, quod Deus Pater maior sit Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus minor Deo Patre, quia non est ita a Spiritu sancto columba, in qua apparuit, assumpta; vel ille ignis, in quo descendit super apostolos, in unam personam divinitatis suae, sicut assumpta est a Filio Dei ex virgine Maria humanitas in unam suae deitatis personam.
2 Neque enim columbam beatificavit Spiritus [sanctus], vel illum flatum, vel illum ignem, sibique et personae suae in unitatem habitumque coniunxit in aeternum, sed apparuerunt ista, sicut opportune apparere debuerunt, creatura serviente creatori, et ad nutum eius, qui incommutabiliter in seipso permanet, ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conversa.
3 Quamvis Spiritus sanctus apparuisset in specie columbae vel ignis, non possumus tamen dicere Spiritum sanctum Deum et columbam, aut Deum et ignem, sicut dicimus Filium Deum et hominem.
4 Propter has igitur corporales formas, in quibus apparuit Spiritus sanctus, missus dicitur, non propter eas minor Patre dici potest, sicut Filius propter formam servi; quia illa forma servi inhaesit illi ad unitatem personae perpetualiter, illae vero species corporales, id est, columba et ignis, ad demonstrandum quod opus fuit, ad tempus apparuerunt, et esse postea destiterunt.
Alcuinus HOME

csg272.152 hab93.80

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik