Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT VII. Quare Filius nunc aequalis, nunc minor Patre dicatur?
| 1 | Ex una sententia Apostoli duae in Filio Dei naturae intelliguntur: una, in qua est per omnia aequalis Patri: altera, in qua minor est Patre, ubi ait: Qui cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse aequalis [Al., aequalem] Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi suscipiens (Philip. II, 6), Proinde quaedam ita dicuntur in Scripturis sanctis, ut minor Filius intelligatur, sicut ipse ait: Pater maior me est (Ioan. XIV, 28); quaedam vero ita dicuntur, ut aequalis Patri ostendatur, sicut [ibi, ubi idem] ipse ait: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30); unum, propter substantiae unitatem; sumus, propter personarum proprietatem. |
| 2 | Quod diligentissime [Al., prudentissime] prudens lector considerare debet, quid pro qua dicatur forma: cum tamen et in forma servi, et in forma Dei, idem ipse sit Filius, unus, unigenitus Dei Patris; in forma Dei aequalis Patri, in forma servi minor Patre. |
| 3 | Quapropter [Al., itaque] non immerito Scriptura utrumque dicit, et aequalem Patri Filium, et Patrem maiorem Filio. |
| 4 | Illud enim propter formam Dei: hoc autem propter formam servi, sine ulla personae discretione [Al., naturali confusione] intelligitur. |
| 5 | In forma Dei, in principio erat Verbum; in forma servi, Verbum caro factum est (Ioan. I, 14), id est, Deus homo factus est. In illa ex aeterno aequalis [Patri]; in ista ex tempore minor. |
| 6 | In forma qua aequalis est Patri, fecit hominem; in forma qua minor est Patre, factus est homo. |
| 7 | Proinde in catholica fide sine ulla dubitatione confirmatum est hominem illum, quem suscepit sapientia Dei ex virginali utero, nihil minus habuisse quam caeteri homines, quantum pertinet ad integritatem humanae naturae, in qua homo creatus est, et nihil omnino ex eo, quod deceptor homini invexit. |
| 8 | Quantum autem ad excellentiam personae, longe aliud est quam caeteri homines, quia idem homo, una persona, cum Dei Verbo factus est. |