monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11 > 6 > 13 > 9 > 10 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 1 > 6 > 9 > 2 > 8 > 1 > 5 > 12 > > 4 > 6
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, V. Quomodo missio sancti Spiritus sit intelligenda. <<<     >>> VII. Quare Filius nunc aequalis, nunc minor Patre dicatur?

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT VI. Cur solus Pater missus non legatur?

1 Ideo Pater missus non legitur, quia incarnatus non creditur.
2 Congruenter dictus est missus ille, qui in carne apparuit [misisse autem illum, qui in ea non apparuit].
3 Forma igitur illa suscepti hominis, Filii persona est, non etiam Patris.
4 Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili, eumdem Filium visibilem faciendo, misisse eum dictus est. Ita vero accepta [est] forma servi, ut maneret incommutabilis forma Dei.
5 Quod vero in Filio apparuit carnalibus oculis, ab invisibili sancta Trinitate factum est [sicut Abrahae et Moysi, et Ioanni Baptistae et tribus discipulis in monte].
Alcuinus HOME

csg272.149 hab93.78

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik