monumenta.ch > Alcuinus > 7 > 12 > 5
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, IV. Quomodo intelligenda sit missio Filii a Patre? <<<     >>> VI. Cur solus Pater missus non legatur?

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT V. Quomodo missio sancti Spiritus sit intelligenda.

1 Sicut enim a Patre Spiritus sanctus mittitur, ita et a Filio; utrumque enim in Evangelio legitur ipso Domino dicente: Dum autem venerit Spiritus Paracletus, quem Pater mittet in nomine meo (Ioan. XIV, 26).
2 Et illud de seipso: Cum autem venerit Spiritus Paracletus, quem ego mittam in nomine Patris mei; sed ista missio per quasdam visibiles ad horam facta est creaturas.
3 Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctus, sive cum super ipsum Dominum baptizatum corporali specie columba descendit (Matth. III, 16); vel etiam corporali specie in linguis igneis visus est super apostolos descendisse (Act. II, 3).
4 Haec operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio sancti Spiritus dicta est, non ut appareret eius ipsa substantia, qua et ipse invisibilis et incommutabilis est, sicut Pater et Filius; sed ut exterioribus visis hominum corda commonerentur [Al., commoverentur] temporali manifestatione venientis, ad occultam aeternitatem semper praesentis convertere.
Alcuinus HOME

csg272.148 hab93.77

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik