Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT IV. Quomodo intelligenda sit missio Filii a Patre?
| 1 | Quaerendum est quomodo intelligatur missio Filii? Pater enim solus nusquam legitur missus; de Filio quidem ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redemiret (Gal. IV, 4). |
| 2 | Cum autem ait: Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum Filium, quo factus est ex muliere. |
| 3 | Quod ergo de Deo natus est Dei Filius, in hoc mundo erat, sicut Evangelista ait: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Ioan. I, 10); quod autem de Maria virgine natus est, in hunc mundum missus advenit. |
| 4 | Nam et ipse Dominus ait: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum (Ioan. XVI, 28). |
| 5 | [Ergo a Patre exire, et venire in hunc mundum] hoc est mitti. |
| 6 | Quid igitur est quod de illo idem ipse evangelista dicit: In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Ioan. I, 10); deinde subiungit: In sua propria venit? Illuc utique missus est, quo venit. |
| 7 | At si in hunc mundum missus est, illuc est missus, ubi erat. |
| 8 | In mundo erat, et in mundum missus est. |
| 9 | Quam missionem tamen opus esse sanctae Trinitatis nulli catholico dubitandum est. |