Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT III. Quomodo non sit Christus Filius Spiritus sancti, dum in Symbolo dicitur, de Spiritu sancto et ex Maria virgine natus?
| 1 | Illud vero movere poterit, quomodo dictum sit Christum de Spiritu sancto natum et Maria virgine, cum Filius nullo modo sit Spiritus sancti filius? An ideo dicitur de Spiritu sancto natus, quia fecit eum de Virgine nasci? Quia hoc opus mirabile totum dono [Al., donum] Dei factum est, et donum Dei proprie Spiritus sanctus dicitur. |
| 2 | Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei Filium; haud enim eum oportet dicere natum de Deo, sed factum, vel creatum, vel conditum, vel institutum ab illo, vel si quid huiusmodi recte possumus dicere. |
| 3 | Nec igitur concedendum est, quidquid de aliqua re nascatur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum. |
| 4 | Ut de multis exemplis hoc proferam, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, neque filios eos recte quisquam dixerit aquae, vel Spiritus sancti, sed plane dicuntur Filii Dei Patris et matris Ecclesiae. |
| 5 | Sic ergo de Spiritu sancto natus est Filius Dei Patris, et non Spiritus sancti. |
| 6 | Si enim Filius Spiritus sancti diceretur Christus secundum humanitatem, duo Patres essent in sancta Trinitate, et Deus homo factus, duos habuisset Patres, unum divinitatis, alterum humanitatis. |
| 7 | Sed quis hoc dicere audebit? |