Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT II. Ad commendationem eiusdem gratiae, beatus evangelista Christum ait, plenum gratia et veritate.
| 1 | De ipso autem Domino Ioannes evangelista cum dixisset: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; adiunxit: Vidimus, inquit, gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Ioan. I, 14). |
| 2 | Quod ait: Verbum caro factum est, hoc est, plenum gratiae; quod ait: gloriam quasi unigeniti a Patre, hoc est, plenum veritatis. |
| 3 | Veritas quippe ipsa unigenitus est Dei Filius, non gratia, sed natura. |
| 4 | Gratia suscepit hominem tanta unitate personae, ut idem ipse esset etiam filius hominis, qui Dei Filius unicus unigenitus. |
| 5 | In ipso uno Deo et homine, plena gratia humanitatis, plenaque divinitatis veritas agnoscitur; haec plenitudo divinitatis in seipsa plenitudinem habet gratiae, qua est [Al., quae est] tota humanitas in divinitate sua; et plenitudo gratiae plenitudinem in se habet veritatis, qua est [Al., quae est] tota divinitas in humanitate sua. |
| 6 | Ita ut plenitudo veritatis plenitudinem in se habeat gratiae, et plenitudo gratiae plenitudinem in se habeat veritatis. |
| 7 | [Sic est ergo Christus plenus gratiae et veritatis], ut sicut a divinitate plenitudo humanitatis suscepta est, ita in humanitate eius plenitudo sit divinitatis, Apostolo testante, qui ait: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). |