Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, CAPUT PRIMUM. De gratia Dei, qua Deus homo factus est.
| 1 | In hoc etiam evidenter commendatur quod Spiritus sanctus sit donum Dei, sicut supra ostendimus, dum dicitur in Symbolo catholicae fidei, quod Christus de Spiritu sancto conceptus, et ex Maria virgine sit natus. |
| 2 | Cum aliter de illo, aliter de illa natus sit, non de illo sicut de Patre, de illa vero sicut de Matre: quid tamen hic sancti Spiritus mentio facta est, nisi quod magna Dei gratia commendatur? Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitate [Al., unitatem] personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona voluntas? Cuius boni propositi studium? Quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur ista [Al., iste] homo, una fieri persona cum Deo, imo et homo ipse Deus? Nempe ipse ex quo esse homo coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unicus, unigenitus et proprius; et propter Dei Verbum, quod caro factum est, utique Deus; ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et caro [Al., et verbum caro]. |
| 3 | Unde naturae humanae tanta gloria nullis praecedentibus meritis, sine dubitatione gratuito munere, nisi quia magna hic et sola Dei gratia fideliter et sobrie considerantibus evidenter ostenditur? ut intelligant homines per eamdem gratiam se iustificari posse a peccatis, per quam factum est ut homo Christus nullum possit habere peccatum. |
| 4 | Sic sanctam Virginem matrem scilicet Filii Dei, angelus salutavit, quando ei futurum nuntiavit partum: Ave (inquit) gratia plena; et paulo post: Invenisti (ait) gratiam apud Deum (Luc. I, 28, 30). |
| 5 | Et haec quidem gratia plena, et invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui, imo Domini omnium, salva virginitate, mater esset. |