monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS.
>>> Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, PRIMUM. De gratia Dei, qua Deus homo factus est.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 3, PROLOGUS.

1 Duas enim creaturas rationales condidit creator: unam coelestem, alteram terrestrem; et utramque liberi arbitrii potestate nobilitavit, ut voluntarie in dilectione Dei, et divinae potentiae laude perpetualiter atque beate permaneret.
2 Sed quia prior, id est, angelica, non tamen tota, propria delectando potentia, ab amore summi boni recedens, in seipsam delapsa, sui homicida facta est, aerumnosam atque poenalem impietatis suae aeternitatem experta: proinde invidia contra hominem inardescens, ne coelestem beatitudinis sedem possideret, incitavit eum ad peccandum, efficiens eum suae socium miseriae, quasi quoddam solatium sibi esset cum plurimis poenas pati: vel etiam ut iniuria creatori inureretur [Al., ingereretur], si creatura ad imaginem suam condita, perdito dignitatis suae nomine et numine [Al., nomine in aeternum ignem suae], suae subderetur impietati.
3 Quod pius conditor non passus, miseratus hominem, reformare eum volens ad pristinae dignitatis nobilitatem, misit unicum Filium suum hominem suscipere, ut idem, qui Deus erat ex Deo, esset homo ex homine, et immortalis haberet aliquid unde mori potuisset.
4 Assumpsit itaque Dei Filius ex mortalitate nostra, unde salva sua immortalitate, mortalis esset [Al., mori potuisset], et diabolum hominis victorem magis vinceret iustitia quam potentia, ut ostenderet utrumque, et perpetuam aequitatis suae iustitiam, et aeternae bonitatis [suae] misericordiam.
5 Iustitiam in angelo homicida sui ipsius atque hominis; in homine vero ab eodem perdito misericordiam, quem gratuito magnae pietatis suae munere redimere voluit.
6 Quod in sequentibus divina nobis donante gratia dicturi sumus.
Alcuinus HOME

csg272.140 hab93.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik