monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15 > 11 > 13 > 21 > 10 > 15 > 11 > 19 > 20 > 18 > 17 > 14 > 13 > 10 > 16 > 22 > 21 > 15 > 11 > 19 > 18 > 17 > 13 > 10 > 16 > 22
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, XXI. Cur idem Spiritus sanctus bis a Deo Christo datus sit? <<<    

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XXII. Quamvis diversa sint Dei dona in sanctis, ab uno eodemque Spiritu singulis singula dantur.

1 Dona sancti Spiritus membris Ecclesiae sigillatim dividuntur, et singulis singula dona tribuuntur.
2 In Christo siquidem solo omnis plenitudo donorum, quia omnis plenitudo divinitatis in eo habitat.
3 Unde plenus gratiae et veritatis ab evangelista praedicatur (Ioan. I, 14).
4 In Spiritu sancto omnis gratia donorum consistit [Al., existit]; ipse enim, prout vult, gratias donorum largitur, aliis dans sermonem sapientiae, aliis scientiae, aliis fidem; atque [ita] unicuique in virtute sancti Spiritus gratia tribuitur secundum voluntatem largitoris, et in omnibus idem Spiritus habetur, sicut in prophetis unus atque idem locutus est Spiritus (I Cor. XII, 4 seq.).
5 Ipse etiam ineffabilia docet, quae proferre humanus sermo non potest; ipse enim dicitur ab Apostolo gemitibus inenarrabilibus postulare pro nobis (Rom. VIII, 26): postulare plane dicitur, quia nos postulantes facit ineffabili cordis gemitu.
6 Sed non nunc, ut quondam, dona sancti Spiritus sunt in hominibus; nam paucis in populo Israel dona emicuerunt sancti Spiritus per quaelibet signa, vel prophetias; nunc autem in omni credentium multitudine Spiritus sancti gratia diffunditur, secundum voluntatem distribuentis Spiritus [Al., Dei].
7 Et hoc est, quod in Evangelio dicitur: Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus [Al., clarificatus] (Ioan. VII, 39).
8 Sicut enim unius corporis membra diversa habent officia, quae tamen omnia una operatur anima et regit, distribuens unicuique membro, quid faciat; oculo, ut videat; manui, ut operetur; pedi, ut ambulet; auri, ut audiat: sic sunt etiam diversa dona fidelibus tanquam membris ad mensuram cuique propriam distributa.
9 Quamvis enim, et in omni fidelium multitudine diversae sint donorum gratiae, unum tamen corpus est Ecclesiae per unum Spiritum, una charitatis compage conglutinatum atque connexum: qui Spiritus meae humilitatis spiritui inspirare dignetur, quid deinceps dicendum sit de ineffabili Christi Iesu Domini nostri Nativitate, de quo Propheta ait: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? quod ab alio incipiendum esse exordio melius arbitror.
Alcuinus HOME

csg272.137 hab93.70

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik