Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XXI. Cur idem Spiritus sanctus bis a Deo Christo datus sit?
| 1 | Absque dubitatione ideo Spiritus sanctus bis datus est, ut commendarentur duo praecepta charitatis. |
| 2 | Duo sunt enim praecepta, sed una est charitas; sic etiam unus Spiritus, et duo data. |
| 3 | Nec alia charitas diligit proximum, quam illa quae diligit Deum. |
| 4 | In terra datur Spiritus, ut diligatur proximus: de coelo datur, ut diligatur Deus. |
| 5 | Quamvis sit aliud Deus, aliud proximus, tamen una charitate diligendus est Deus et proximus. |
| 6 | Deum plus seipso, proximum ut seipsum amator amet. |
| 7 | In terra Christus dedit Spiritum, sed de coelo est quod dedit. |
| 8 | Ille enim dedit, qui de coelo descendit. |
| 9 | Hic invenit cui daret, sed inde attulit quid [Al., quod] daret. |
| 10 | Sed ista charitas non tenetur nisi in unitate Ecclesiae Christi, nec illam habent, qui se dividunt ab unitate catholicae pacis. |