Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XX. Nihil itaque temporale in eo debemus intelligere de Spiritu sancto, dum dicitur donum Dei.
| 1 | Hoc vero donum Dei, quod est Spiritus sanctus, coaeternum est et consubstantiale donatori: quia donum donabile fieri poterit, quamvis non sit cui donetur. |
| 2 | Quod donum, id est, Spiritus sanctus, non ex tempore, sed ab aeternitate procedit; sed quia sic procedebat ut esset donabile, iam donum erat, et antequam esset cui daretur. |
| 3 | Aliter enim intelligitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. |
| 4 | Nam donum potest esse et antequam detur: donatum autem nisi cuilibet datum fuerit, nullo modo dici potest. |
| 5 | Et hoc itaque donum Dei occultum fuit ab aeterno in Patre et Filio; manifestandum opportuno tempore, dum essent quibus manifestari deberet. |
| 6 | Et hoc donum, id est, Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate cum Patre et Filio consistit. |
| 7 | Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive charitas; sive ideo unitas quia charitas, et ideo charitas quia sanctitas: nequaquam minor est in aliquo illis ex quibus procedit. |
| 8 | Et haec est summa charitas, qua genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat, et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum, qui de illo est; et unus diligens eum, a quo est; et ipsa dilectio, de qua dicitur, quia Deus charitas est. |
| 9 | Et haec summa et ineffabilis Trinitas non unius Dei dici debet, sed unus Deus. |