monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15 > 11 > 13 > 21 > 10 > 15 > 11 > 19 > 20 > 18 > 17 > 14 > 13 > 10 > 16 > 22 > 21 > 15 > 11 > 19
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, XVIII. Non de solo Patre intelligendum esse, ubi dicitur: Qui facit mirabilia magna solus. <<<     >>> XX. Nihil itaque temporale in eo debemus intelligere de Spiritu sancto, dum dicitur donum Dei.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XIX. De unitate Spiritus sancti cum Patre et Filio.

1 Spiritus itaque sanctus, sicut Pater et Filius, plenus est Deus et perfectus; imo unus Deus cum Patre et Filio, atque una substantia, sicut supra memoravimus: quoniam ipse est Spiritus sanctus, qui in Scripturis dicitur Spiritus Dei, vel Spiritus Christi, sive Spiritus Patris, sive Spiritus Paracletus, etiam et Spiritus veritatis; nec non et Spiritus vitae, qui a Patre et Filio aequaliter [procedit, et cum Patre et Filio aequaliter] adoratur, quia aequaliter est Deus, totus Patris et totus Filii Spiritus; quia unus naturaliter Spiritus est, et Patris, et Filii; proinde totus de Patre procedit, et totus de Filio; totus in Patre manet, et totus in Filio, quia sic manet ut procedat, sic procedit ut maneat.
2 Unde naturaliter hanc habet cum Patre et Filio unitatis plenitudinem, et plenitudinis unitatem, ut totum Patrem habeat, totumque Filium; ipseque [Al., ipse quoque] totus habeatur a Patre, totus habeatur a Filio; qui etiam a Patre et Filio aequaliter datur, imo et a seipso datur, sicut Filius de eo dicit: Spiritus, ubi vult, spirat (Ioan. III, 8).
3 Ipse in prophetis locutus est, per ipsum Apostoli sine timore saecularium potestatum testimonium proferebant de Christo, quia ipse loquebatur in illis (Act. II, IV, VI, XVIII), sicut ipse Dominus ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20).
4 In ipso enim habent omnes fideles remissionem peccatorum, sive in baptismo, sive etiam in poenitentia.
5 Ipse charitas Dei dicitur, quamvis Pater, et Filius sit charitas.
6 Sicut enim [Al., sicut et] Filius sapientia Dei dicitur, quamvis sit Pater et Spiritus sanctus sapientia, ipse Paracletus, id est, consolator dicitur, quia revera dum dona sacramentorum distribuit, consolationem animae praebet: per quam [Al., per quem] diffunditur in cordibus nostris Dei charitas, per quam nos tota inhabitat Trinitas.
7 Quocirca rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei; quod donum proprie, quid nisi charitas intelligitur [Al., intelligenda est], quae perducit ad Deum, et sine qua quaelibet alia virtus operis boni non perducit ad Deum?
Alcuinus HOME

csg272.132 hab93.66

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik