monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15 > 11 > 13 > 21 > 10 > 15 > 11 > 19 > 20 > 18 > 17 > 14 > 13 > 10 > 16 > 22 > 21 > 15 > 11 > 19 > 18
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, XVII. Quod illae visiones, quae in Veteri Testamento Patribus apparuisse leguntur, maxime per angelicas administrationes fierent. <<<     >>> XIX. De unitate Spiritus sancti cum Patre et Filio.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XVIII. Non de solo Patre intelligendum esse, ubi dicitur: Qui facit mirabilia magna solus.

1 Ubicunque in Scriptura sancta legitur, solus Deus, non de unaqualibet persona in sancta Trinitate intelligendum est, sed de tota sancta Trinitate, quae aequaliter operatur omnia quaecunque operanda esse iudidicat.
2 Unde quod in Psalmis dicitur: Qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI, 18); qui facit luminaria solus (Psal. CXXXV, 7), non de solo Patre, sicut adversarii volunt intelligitur dictum, sed de tota sancta Trinitate, quae est unus, solus Deus.
3 Similiter de Patre solo non est intelligendum quod Apostolus ait: Beatus, et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 15, 16).
4 In quibus verbis, nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus; sed absolute, beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, quod est unus, solus, beatus, potens, invisibilis, verus Deus, ipsa Trinitas, quae aequaliter beata est, aequaliter potens, imo omnipotens, etiam et unipotens, quia una potentia est totius sanctae Trinitatis.
5 Neque enim quia ipse Filius alibi loquens voce sapientiae (ipse est enim sapientia Dei), ait: Gyrum coeli circuivi sola (Eccl. XXIV, 8), separavit a se Patrem: quanto magis ergo non est necesse, ut tantummodo de Patre praeter Filium vel Spiritum sanctum intelligatur quod dictum est: Solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem?
Alcuinus HOME

csg272.131 hab93.65

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik