Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XVII. Quod illae visiones, quae in Veteri Testamento Patribus apparuisse leguntur, maxime per angelicas administrationes fierent.
| 1 | Quod vero omnia quae Patribus visa sunt congruis temporibus vel locis, secundum Dei dispensationem per angelicas esse [Al., essent] administrationes, apertissime eximius mundi Doctor, qui in tertium raptus coelum audivit [Al., audire meruit] quaedam arcana mysteriorum Dei verba, ostendit, ubi ait: Nonne omnes sunt administratorii spiritus ad ministrationem missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14); volens intelligi illa omnia non solum per angelos facta, sed etiam propter nos facta, quae in veteribus leguntur figurationibus; et paulo post: Si enim sermo per angelos dictus, factus est firmus: omnia quae data sunt vel dicta populo priori, per angelos ministrata esse ostendit; nostrae vero salutis originem et plenitudinem per ipsum Dei Filium mox in sequentibus eiusdem epistolae verbis ministratam esse demonstravit. |
| 2 | Et beatus Stephanus protomartyr angelum Moysi locutum esse in flamma ignis asseruit in disputatione quam habuit contra lapidatores suos (Act. VII); dum in eadem visione dicitur Dominum apparuisse Moysi: apparuerunt vero angeli, et locuti sunt in persona illius qui eos direxerat (Exod. III). |
| 3 | Sed quaeri potest cur Scriptura non dicat: Apparuit angelus, vel locutus est angelus cuilibet Patrum? Quamvis quidem praeco verba referat iudicis, non scribitur in gestis: Praeco dixit vel fecit; sed: Iudex dixit vel fecit. |
| 4 | Quapropter probabili ratione videri potest, patribus nostris ante incarnationem Christi sub persona Domini apparuisse, vel locutos esse angelos: nec illos etiam in sua apparuisse substantia credendum est, sed in subiecta creatura, quae ab illis tempore opportuno assumpta est, ad ministrationem officii sui. |
| 5 | Sicut anima hominis invisibilis est, ita etiam angelicam carnalibus oculis naturam invisibilem esse certissimum est. |