monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15 > 11 > 13 > 21 > 10 > 15 > 11 > 19 > 20 > 18 > 17 > 14 > 13 > 10 > 16 > 22 > 21 > 15 > 11 > 19 > 18 > 17 > 13 > 10 > 16
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, XV. De eo quod sicut Pater est vita, ita et Filius est vita. <<<     >>> XVII. Quod illae visiones, quae in Veteri Testamento Patribus apparuisse leguntur, maxime per angelicas administrationes fierent.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XVI. Quod substantia divinitatis omnimodo invisibilis sit, et incomprehensibilis in sua natura creaturis.

1 Sicut igitur immutabilis est omnino Deus, ita et invisibilis est in natura magnitudinis suae.
2 Quamvis multoties legatur quod apparuerit [Al., apparuisset] Deus cuilibet in Veteri Testamento Patrum, sed apparuit quibus voluerat per subiectam creaturam, in qua voluerat specie, et quomodo voluit.
3 Sed nullatenus a quolibet visus est [in] substantia divinitatis suae, quae omnino invisibilis et incommutabilis est.
4 Quod beatissimus et magnus propheta Moyses intelligens ait Deo, cum quo ut amicus ad amicum, facie ad faciem locutus esse dicitur: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13).
5 Si itaque eius naturam substantiamque conspiceret, nullatenus diceret: Ostende mihi temetipsum.
6 Ipsi ergo apparuit Deus in ea specie qua voluerat, non autem ipse apparuit illi in natura propria, quam Moyses videre cupiebat. Manifeste [Al., cupiebat manifeste] noverat utique, quod corporaliter videbat, quodcunque videbat; et veram visionem Dei spiritualiter requirebat.
7 Locutio quippe illa, quae fiebat in vocibus sic modificabatur, tanquam esset amici loquentis ad amicum.
8 Confirmat vero evangelista Dei esse naturam omnimodo invisibilem, ubi ait: Deum nemo vidit unquam (Ioan. I, 18); quia plenitudinem divinitatis quae in Deo est, nemo oculis vidit, nemo mente comprehendit.
9 Nec etiam angelicae naturae comprehensibilis est Deus: quia vere incomprehensibilis dicitur; sed secundum mensuram donationis Dei, ita Deum vel angeli vel animae sanctorum intelligunt.
10 Proinde quamvis usque ad aequalitatem angelicam humana post resurrectionem natura proficiat, et ad contemplandum Deum glorificata consurgat, videre tamen eius essentiam plene non valet, sed unicuique sanctorum ad suae sufficientiam beatitudinis manifestabitur gloria eius.
Alcuinus HOME

csg272.126 hab93.62

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik