Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XV. De eo quod sicut Pater est vita, ita et Filius est vita.
| 1 | Sicut Pater vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ioan. V, 26): non tamen alios vel aliter Pater, et alios vel aliter Filius, sed eosdem quos Pater vivificat, vivificat et Filius similiter. |
| 2 | Nec Spiritus sanctus ab hac vivificatione secernendus est, quia unum opus est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sicut una substantia atque essentia. |
| 3 | Sicut enim Pater vivens vita est, ita et Filius vita. |
| 4 | Manet ergo Pater vita, manet [et] Filius vita. |
| 5 | Pater vita in semetipso, non ab alio, Filius vita in semetipso, sed a Patre, qui eum talem genuit, ut vitam haberet in semetipso. |
| 6 | Dictum quippe est, sicut ipse Filius ait: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Ioan. V, 26), id est, genuit Filium, vitam in semetipso habentem. |
| 7 | Hoc solum interest, quod Pater vita est non nascendo, Filius [vita] est nascendo; Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre; [Pater] propter Filium Pater est, Filius vero et quod Filius est propter Patrem est, et quod est, a Patre est, et a vita, vita est. |
| 8 | Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium qui esset vita in semetipso. |
| 9 | Ideo et ipse Filius ait: Sicut vivit Pater, et ego vivo propter Patrem (Ioan. VI, 58). |
| 10 | Non ita dictum est, quasi in seipso Filius propriam non haberet vitam, sed participatione paternae vitae vitam haberet. |
| 11 | Sicut oculus carnalis participatione lucis alterius lumen accipit, quod non habet in seipso, nisi aliunde mutuasset. |
| 12 | Sed iam iamque [Al., iam itaque] talis a Patre genitus est Filius, qui in seipso viveret: sicut Pater non est indigens vita, sic Filius non indigeret [Al., indiget] alterius vitae. |
| 13 | Est Pater vita, est Filius vita; utrumque [Al., utrique] tamen una vita, non duae, quia unus Deus, non duo dii. |
| 14 | In hac vero vita vivit mundus, et vivet quandiu obedierit huic vitae. |
| 15 | Unde et Petrus ait: Tu verba vitae aeternae habes (Ioan. VI, 69): Id est, qui tibi obedierit, vitam aeternam habet. |
| 16 | Et ipse Dominus: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent (Ioan. V, 25). |
| 17 | Quid est enim audient, nisi obaudient, id est, obedient? Quantum enim pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient vivent; multi enim audiunt, et non credunt, vel non faciunt quae [Al., quod] credunt; audiendo et non credendo non obediunt; non obediendo non vivent. |
| 18 | Itaque hi qui audient, nihil est aliud, quam quod obediunt: qui ergo obedient, vivent. |