Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XIV. Omnia per Christum facta esse, ipsum vero natum non factum.
| 1 | In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); id est, in Christo fecit Deus, qui est Filius Dei, qui est Verbum Dei, qui est virtus, et sapientia Dei, sicut dicitur in Psalmo: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). |
| 2 | Sed ipse idem [Al., id est] Filius, ante omnia semper est, semper Deus, et semper in Deo; idcirco ὁμοούσιον Pater et Filius. |
| 3 | In eo vero [Al., ideo vero] quod Filius dicitur et est, genitus est, non factus; quamvis Apostolus dixisset: Qui factus est sapientia nobis a Deo (I Cor. I, 30); non quod factus sit in substantia sua ut esset, sed effectus est ut Dominus esset omnium quae facta sunt, dum fuerunt quibus Dominus esset. |
| 4 | Creaturas ergo fecit Deus per Filium, sed non Filium fecit, per quem fecit omnia; sed genuit de substantia sua aequalem sibi. |
| 5 | Natus est ergo Christus, non factus. |
| 6 | Ubicunque ergo dicitur quoniam factus est, post primam generationem dicitur, quae ex aeterno [Al., quae aeterna est] est, et una est, et sancta, et ineffabilis. |
| 7 | Legitur in Actibus Apostolorum: Certissime igitur sciat domus Israel, quia hunc Christum Deus fecit, quem vos suspendistis in cruce (Act. II, 36); et Apostolus: Qui factus est ex muliere (Galat. IV, 4); et evangelista: Verbum caro factum est (Ioan. I, 14). |
| 8 | Ista omnia non in eius existentiam, vel substantiam, sed in actus, et in ministrationem eius potentiae atque virtutis dicuntur. |
| 9 | Quod Apostolus ait Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24), non ita intelligendum est, quod Pater dici non possit virtus, vel sapientia, sicut dici non potest Filius, vel Verbum; quia haec relativa sunt nomina, sicut superius dictum est: illa vero, id est virtus et sapientia, substantialia sunt: ideo Pater, virtus et sapientia, et Filius virtus et sapientia; et Spiritus sanctus virtus et sapientia; non tamen tres virtutes, nec tres sapientiae, sed una virtus, et una sapientia Pater et Filius, et Spiritus sanctus; sicut una substantia, et una omnipotentia, et alia quae de substantia divinitatis dicuntur. |
| 10 | Et ita intelligatur Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris; id est, ut quemadmodum lumen de lumine, et utrumque unum lumen, sic intelligatur sapientia de sapientia, et utrumque una sapientia; quia in illa simplicitate divinae naturae non est aliud sapere quam esse, nec aliud esse quam posse, nec aliud posse quam vivere. |
| 11 | Eadem ibi sapientia quae [et] essentia, eadem potentia quae et essentia, eadem vita quae et essentia, et haec omnia unum, et unus Deus. |