Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XIII. Quod unum opus sit Patris et Filii.
| 1 | Operatur enim Pater per Filium, per quem fecit omnia, et semper operatur: sicut dictum est: Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 3); item: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ioan. V, 17); non diversitatem operis designans, quia unum opus est Patris et Filii, sed personarum proprietatem ostendens. |
| 2 | Ipsa itaque operatio Dei, id est, sanctae Trinitatis, voluntas est Dei, et voluntas Dei simplex est, et semper in requie beatitudinis. |
| 3 | Nec aliud est Deo operari, aliud velle, sed idem est illi velle et operari, quia voluntas Dei effectiva est potentia. |
| 4 | Nec Deo aliud est esse, aliud velle, sed unum atque idem. |
| 5 | Et hoc totum simplex, totum Unitas totum Trinitas, totum ὁμοούσιον; quia esse quod substantiale est, unum est in Patre, et Filio, et Spiritu sancto; et horum una actio est, sicut una voluntas. |
| 6 | Fuerunt enim omnia ab aeterno [in] Deo. |
| 7 | Operatione autem, id est, virtute Dei, qui est Filius, apparuerunt omnia, et facta sunt sicut voluit, et quando voluit, et quomodo voluit, qui fecit omnia: sed non ille factus, per quem facta sunt omnia. |
| 8 | Natus est ergo Filius Dei, ex aeterno aeternus, de Deo Deus, de lumine lumen, sicut saepissime diximus et semper dicemus. |