monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, XI. Utrum anima Christi plenam habeat divinitatis suae cognitionem. <<<     >>> XIII. Quod unum opus sit Patris et Filii.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XII. Si anima Christi plenam habet divinitatis cognitionem, quomodo dicitur in Evangelio, Filium nescire diem iudicii .

1 In Scripturis sanctis genus est locutionis, quod apud grammaticos metonymia dicitur, id est, dum per efficientem designatur id quod efficitur.
2 Hoc enim genere locutionis Deus nescire dicitur, quia nescientes facit; etiam et scire Deus dicitur, quia scientes facit, sicut scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligatis eum (Exod. XVI, 4; Deut. XIII, 3).
3 Non enim sic intelligendum est, quasi Deus nesciat si diligant eum, de quibus hoc dicitur: sed ut illi ipsi sciant, quantum in Domini dilectione profecerint [Al., proficerent]; quod nisi tentationibus quae accidunt, non plene ab hominibus agnoscitur.
4 Et ipsum tentat, pro eo positum est, quod tentari sinat.
5 Sic et cum dicitur nescire Deum, aut pro eo dicitur quod non approbat, sicut impiis dicturus est: Nescio vos (Matth. XXV, 12); aut pro eo quod utiliter nescientes facit, sive etiam pro eo quod non est tempus sciendi, sicut in Evangelio dicitur: De die et hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius nisi Pater (Matth. XIII, 32).
6 Hoc enim genere locutionis nescire dicitur Filius, quia nescientes fecit, quod utile illis fuit nescire, id est, quod non ita sciebat, ut eos scire fecisset.
7 Quia utilius illis fuit diem iudicii nescire quam scire, ut semper parati essent et vigilantes, dum qua hora dies Domini quasi fur veniret, paratos inveniret eos.
Alcuinus HOME

csg272.118 hab93.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik