monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15 > 11 > 13 > 21 > 10 > 15 > 11 > 19 > 20 > 18 > 17 > 14 > 13 > 10 > 16 > 22 > 21 > 15 > 11
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, X. Quod quaedam mirabilis facta est coniunctio creatoris ad creaturam. <<<     >>> XII. Si anima Christi plenam habet divinitatis cognitionem, quomodo dicitur in Evangelio, Filium nescire diem iudicii .

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT XI. Utrum anima Christi plenam habeat divinitatis suae cognitionem.

1 Confidenter plane et indubitanter dicimus de sanctis angelis, atque hominibus sanctis, quorum quamvis quislibet per adoptionis gratiam nuncupative Deus dicatur, nulla tamen ratione Deus angelorum, vel Deus sanctorum naturaliter dici posse, sicut de Christo dicitur: Et adorent eum omnes angeli Dei (Psal. XCVI, 8); et, Omnia subiecisti sub pedibus eius (Hebr. II, 8; Psal. VIII, 8).
2 In eo quod ait, omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei.
3 Quamvis quislibet sanctus divinae habitatione gratiae [Al., habitationis gratia] praecipuus esset, nullus tamen eorum in unam cum divinitate personam electus est, nisi Christus Deus, et homo.
4 Anima quippe, et caro Christi, cum Verbo unus est Christus, et unus Filius.
5 Perquam vero durum est, et a sanitate [Al., firmitate] fidei penitus alienum, ut dicamus animam Christi non plenam suae [Al., in se] deitatis habere notitiam, cum qua naturaliter unam creditur habere personam.
6 Unde Ioannes Baptista Christo singulariter ac sine mensura datam Spiritus largitatem dixit: Non enim ad mensuram [ait] dat Deus Spiritum (Ioan. III, 34).
7 Hominibus ad mensuram dat; unico Filio ad mensuram non dedit, quia omnis plenitudo divinitatis in eo habitat.
8 Ipse est enim qui dat sanctis, ipse est qui accepit; et quia potens est ad mensuram dare, ideo non debuit ad mensuram accipere.
9 In forma enim Dei manens Spiritum dat; formam servi accipiens Spiritum accepit: ipsum enim, quem ad mensuram dat, totum accepit.
10 Ad mensuram quippe dat multis filiis; sed non ad mensuram accepit, qui unicus est Filius, quia sic est naturaliter homo verus, ut idem sit naturaliter etiam Deus verus.
11 In Christo autem secundum catholicae fidei veritatem, in unitate personae simul et deitatem fatemur, et animam rationalem et carnem.
12 In quo tamen deitas Spiritum accipere non potuit, quia secundum deitatem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus.
13 Non ergo potuit Spiritum sanctum divinitas Filii accipere, cum ipse Spiritus sanctus sic procedat a Filio sicut procedit a Patre, et sic detur a Filio sicut datur a Patre.
14 Restat itaque ut anima Christi Spiritum acceperit, quem tamen non ad mensuram accepit, quia totum accepit.
15 Ubi enim mensura dicitur non esse, plenitudo perfectionis et perfectio plenitudinis invenitur.
16 Per quam etiam plenitudinem [Spiritus, plenitudinem] divinae cognitionis habere manifestum est: in quantum enim cuilibet sanctorum Spiritus datur, in tantum cognitio Divinitatis accipitur ab eo.
17 Non enim aestimandum est animae Christi in aliquo plenam Divinitatis deesse notitiam, cuius una est persona cum Verbo, quam sic Sapientia suscepit, ut cum ipsa divinitate sua una sit in Trinitate persona, id est, Christus crucifixus, quem Dei virtutem Deique sapientiam Paulus apostolus praedicat (I Cor. I, 24).
Alcuinus HOME

csg272.115 hab93.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik