Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT X. Quod quaedam mirabilis facta est coniunctio creatoris ad creaturam.
| 1 | Inter hanc [Al., harum] scilicet creaturarum mirabilem et speciosam [varietatem, ex qua] pulcherrima universitas formatarum constat rerum, de qua dicitur: Et erant omnia valde bona (Gen. I, 31). |
| 2 | (Bona vero, quia a bono condita sunt creatore, sed non sic bona sicut creator, qui solus est summum et incommutabile bonum): homo solus ad imaginem et similitudinem conditoris creatus esse legitur, et felicissimus [Al., felicissimi] horti, qui paradisus dicitur, habitator constitutus, uniusque tantummodo fructus epulis prohibitus, quatenus tam facilis observatione mandati, coelestem mereretur beatitudinem: sed invidia ruentis angeli de beatitudine sua, huius mandati transgressor effectus est, atque in huius exsilii, sicut comminatus est ei creator, aerumnosam deiectus est miseriam, et poenali mortis conditione mulctatus (Gen. II). |
| 3 | Sed mitissimus creator, nolens facturam imaginis suae aeternaliter perire, misit Filium suum unigenitum Deum, per quem creavit hominem, ut per eumdem redimeretur, per quem creatus est. |
| 4 | Qui carnem ex virgine assumens, ita humanae naturae adunatus est, ut idem esset homo, qui Deus, et Deus, qui homo: quia talis erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret, et hominem Deum; nec ulla est in hac duarum coniunctione naturarum, id est, divinitatis atque humanitatis, personalis separatio. |
| 5 | Ergo quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus, et utrumque homo; sed utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. |
| 6 | Non tamen illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est; nec divinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas; nec creatura in divinitatem, ut desisteret esse creatura. |
| 7 | Unum tamen horum miraculis claruit; aliud succubuit iniuriis: sed nullatenus alius fuit qui miraculis claruit, alius qui iniuriis fatigatus est; sed unus atque idem in forma Dei consubstantialis Patri, in forma servi consubstantialis matri, anima et carne homo plenus. |