monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, VIII Quod Deus aliter in sanctis sit, aliter peccatoribus praesit. <<<     >>> X. Quod quaedam mirabilis facta est coniunctio creatoris ad creaturam.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT IX. De diversitate eorum quae sunt.

1 Omne quod est, aut semper fuit, et non esse coepit; aut non semper fuit, et esse coepit.
2 Quod itaque non coepit esse, sed semper fuit, solus Deus est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; quod vero esse coepit, omnis est creatura.
3 Ideo in rerum naturis haec duo tantum sunt, id est creator, et creatura.
4 Sed quod semper fuit et semper est, aut ingenitum est, aut genitum; aut nec ingenitum, nec genitum.
5 Et sunt haec tria aeternaliter tria.
6 Quod ingenitum est, Pater est solus, quia a nullo esse habet quod est, nisi a seipso; quod genitum est, Filius est, cui a Patre est esse quod est; quod vero nec ingenitum est nec genitum, Spiritus sanctus est, cui est esse a Patre et Filio procedere.
7 Et haec tria Trinitas est vera, consubstantialis et coaeterna.
8 Quia igitur aliud est genuisse, quam natum esse; aliud est procedere, quam genuisse, vel natum esse: manifestum est quoniam [Al., quomodo] alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus.
9 Trinitas itaque ad personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti refertur: Unitas ad naturam aeternae Deitatis pertinet.
10 Porro plurima in eis quae facta sunt, et ex tempore coeperunt [Al., quod ex tempore coepit], distantia invenitur esse; nam quaedam ex eis sunt spiritalia, quaedam corporalia; quaedam invisibilia, quaedam vero visibilia.
11 Quiddam itaque in eis factum dicitur, et non natum, ut coelum, et terra, et multa in creaturis: quiddam vero factum dicitur, et natum, sed insensibiliter, ut arbores et herbae de terra; quiddam est factum, natumque sensibiliter, ut homines et animalia.
12 Aliquid etiam factum est, et natum, et renatum, ut homo factus a Deo, natus a parentibus, renatus gratia Dei, ministerio [Al., in mysterio] baptismatis; quae regeneratio in solo homine invenitur, sed non in omni.
13 Quiddam vero in his quae facta sunt, rationale est et mortale, ut idem homo: sed hoc in solo homine, et in omni reperitur; quiddam vero rationale tantum est, non mortale, ut angelus: et hoc similiter in sola angelica natura invenitur, et in omni; sed ex his, id est, angelis, quidam sunt aeternaliter miseri, quidam aeternaliter beati; sicut etiam de hominibus, quidam sunt poenales propter merita malitiae; quidam vero cum angelis, qui suum servaverunt principatum, beati aeternaliter erunt per gratiam Dei.
14 Sed hae diversitates creaturarum et commutabilitates, ab uno solo et incommutabili Deo creatae sunt, qui omnia quae sunt in coelo et in terra, absque ulla dubitatione, sicut voluit, fecit.
15 Hoc quoque sciendum est, quod omnis substantia, quae Deus non est, creatura est, et quae creatura non est, Deus est.
Alcuinus HOME

csg272.110 hab93.50

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik