Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT VIII Quod Deus aliter in sanctis sit, aliter peccatoribus praesit.
| 1 | Deus ergo bonis natura propinquat, et gratia: natura, qua eos facit homines; gratia, qua eosdem peccatores iustificat. |
| 2 | [Natura, qua eos ex hominibus nasci; gratia, qua dat eis potestatem filios Dei fieri]. |
| 3 | Natura, qua facit ut vivant; gratia, qua facit ut sobrie [iuste et pie] vivant. |
| 4 | Natura, qua eos facit in hoc mundo parvo tempore manere; gratia, qua eos facit in coelo sine fine regnare. |
| 5 | In malis vero sola est Dei immensitas atque omnipotentia naturalis, qua eos facit esse, vivere, atque sentire, rationales esse, liberum quoque habere voluntatis arbitrium; sed liberum, non liberatum. |
| 6 | Liberum enim arbitrium manet, etiam nunc in hominibus [Al., omnibus] per naturam, quod in quibus voluerit Deus, dignatur liberare per gratiam, ne malam habeant voluntatem. |
| 7 | Ex quo enim primus homo libero arbitrio venundatus est sub peccato, ideo mala coepit esse libertas hominis, quia ipsi libero arbitrio ablata est bonitas voluntatis, quam exinde nemo a seipso habere potuit, nisi gratia divinae misericordiae adiutus habuisset; sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. |
| 8 | Utrumque credere debemus, et gratiam Dei, et liberum arbitrium hominis. |
| 9 | Si ergo non est Dei gratia, quomodo salvatur mundus? Et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicabitur mundus? |