monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, VI Quamvis humano more Scriptura de Deo loquatur, nihil tamen commutationis in Deo esse. <<<     >>> VIII Quod Deus aliter in sanctis sit, aliter peccatoribus praesit.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT VII. Quod Deus ubique sit totus, potestate naturali.

1 Hoc maxime intelligere debemus sanctae Trinitatis unam eamdemque naturam ita totum implere, ut non sit aliquid ubi non sit.
2 Sicut acutissime quemdam Christianum, philosopho interrogante ubi est [Al., esset] Deus, respondisse fertur: Dic tu prius, o philosophe, ubi non sit.
3 Tota itaque divinitas ubique tota est, et nullo continetur loco, quia non est localis Deus; tota scilicet in spiritalibus et corporalibus singulis, et tota simul in omnibus creaturis.
4 Nec adhuc de gratia loquimur, qua se gratuito munere misericordiae suae salvandis hominibus praebet; sed de natura, qua Deus omnia quae fecit, et implet, et continet, secundum quam dicit: Coelum et terram ego impleo (Ier. XXIII, 24).
5 Et secundum quam ipsi Deo beatus David dicit: Quo ibo a Spiritu tuo: et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Et de Christo, qui est sapientia Dei, dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1).
6 De Spiritu quoque sancto Scriptura sancta sic loquitur: Quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7).
7 Trinitas itaque, quae est Deus unus, verus, et bonus, aeternus, incommutabilis, ubique tota est secundum immensitatem atque omnipotentiam naturalem, quamvis non inhabitet in omnibus secundum gratiae largitatem.
Alcuinus HOME

csg272.106 hab93.48

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik