monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, V. Quare Deus dicatur magis in coelo habitare quam in terra. <<<     >>> VII. Quod Deus ubique sit totus, potestate naturali.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT VI Quamvis humano more Scriptura de Deo loquatur, nihil tamen commutationis in Deo esse.

1 Sacrae Scripturae ad cognoscendum Deum nobis divinitus per sanctos doctores administratae, a terreno et humano sensu ad divinum et coelestem nos crigentes, usque ad ea verba descenderunt, quibus humana utitur consuetudo: ita etiam ut commotiones humanae mentis, et passiones, vel affectiones Deo ascriberent [Al., de Deo scriberent], sicut zelare, irasci, poenituisse; aliquid ex tempore velle vel nolle Deum [dicerent], quae sunt humanae mentis instabilitates, non divinae serenitatis immutationes, quae semper idem est. Quod ergo Deum [Al., Deus] irasci dicitur, non est perturbatae mentis motio, quia Dei ira non est passibilis sicut hominis.
2 Irascitur itaque Deus sine aliqua suae simplicis naturae passibilitate vel perturbatione, aut etiam immutatione.
3 De eo namque dicitur: Tu autem Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas (Sap. XII, 18): quod autem tranquillum est, non est perturbatum.
4 Sic etiam et humani corporis membra Deo ascribunt [Al., ascribuntur]; sicut: Manus tuae fecerunt me (Psal. CXVIII, 78): Et iterum: Ambulabo inter eos; et iterum: Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum (Psal. XXXIII, 16): dum omnimodo nihil tale, vel corporale de Deo mens humana putare debet. Tam [Al., tamen] clementer Deus humanae consuluit infirmitati, ut quia eum, sicut est, non possimus agnoscere, nostrae locutionis more seipsum nobis insinuari vellet, quatenus ad sua per nostra nos traheret, et dum condescendit per pietatem nostrae infirmitati, ascendamus nos per intelligentiae puritatem ad illum secundum suae donum gratiae.
Alcuinus HOME

csg272.104 hab93.46

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik