Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT V. Quare Deus dicatur magis in coelo habitare quam in terra.
| 1 | Quod vero in Dominica oratione dicitur, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9); vel quod in Psalmis legitur, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis (Psal. CXXII, 1), non corporaliter intelligendum est, sed spiritaliter, quia non spatio locorum continetur Deus. Sunt enim [Al., autem] coeli excellentissima quidem mundi corpora, quae non possunt esse, nisi in loco: sed si in coelis, tanquam in superioribus mundi partibus, locus Dei esse creditur, melioris meriti sunt aves, quarum vita est Deo vicinior. |
| 2 | Non autem scriptum est: Prope est Dominus excelsis hominibus, aut eis qui in montibus habitant; sed scriptum est: Prope est Dominus obtritis corde (Isai. LVII, 15); quod magis pertinet ad humilitatem. |
| 3 | Sed quemadmodum terra appellatus est peccator, cum ei dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), sic coelum iustus e contrario dici potest; iustis enim dicitur: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). |
| 4 | Quapropter si in templo suo habitat Deus, quia sancti templum eius sunt, recte dicitur, qui es in coelis, id est, in sanctis; et accommodatissima ista similitudo est, ut spiritaliter tantum interesse videatur inter iustos et peccatores, quantum corporaliter inter coelum et terram. |
| 5 | Cuius rei significandae gratia cum ad orationem stamus, ad orientem convertimus nos [Al., convertimur], unde coelum surgit, et lumen oritur, non tanquam ibi habitet Deus, quasi caeteras mundi partes deseruerit, qui ubique praesens est, non locorum spatiis, sed maiestatis potentia: sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est, ad Deum, qui est lumen verum, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I); cum homo ipsum corpus suum, quod terrenum est, ad corpus excellentius, id est, ad corpus coeleste convertit. |
| 6 | Nam si coelum istud corporeum, quod oculis videmus, intellexerimus esse habitationem Dei, transitura est habitatio Dei: Quia coelum et terra transibit [Al., transibunt] (Matth. XXIV, 35). |
| 7 | Deinde antequam faceret Deus coelum et terram, ubi habitabat? Sed dicit aliquis: Et antequam faceret Deus sanctos, ubi habitabat? Cui respondendum est, in se habitabat, apud se habitabat, et apud se est Deus, et in se manet. |
| 8 | Sed ideo dicitur in coelis habitare, quia maior cognitio [Al., agnitio] est in coelis illius summae maiestatis et essentiae in angelis, vel in sanctis animabus sanctorum, quam in terra habitantibus sanctis, propter gravitatem [Al., gravitudinem] carnalis habitationis, quae vix permittit animam ad purum veritatis lumen avolare [Al., evolare]: sicut dicitur: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). |
| 9 | Cum igitur exuta erit anima hac mortali habitatione, et sereno reddetur perpetuo, tunc videbit facie ad faciem, quod nunc per speculum in aenigmate considerat (I Cor. XIII, 12). |