Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT IV. De immensitate omnipotentiae Dei.
| 1 | Quidquid in natura creaturarum est, creatura est Dei, cuius omnipotentia ea gubernat, regit, et implet quae creavit. |
| 2 | Nec ideo Deum omnia implere dicimus, ut eum contineant, sed ut ipsa potius contineantur ab eo. |
| 3 | Nec particulatim Deus implet omnia; nec ullatenus ita putandum est in omnibus esse Deum, ut unaquaeque res per magnitudinem positionis [Al., pro magnitudine portionis] suae capiat eum, id est, maxima maius, minima minus: dum sit potius ipse totus in omnibus, sive omnia in ipso, cuius omnipotentia omnia concludit. |
| 4 | Nec evadendi potentiam eius quis aditum invenire poterit; qui enim eum non habet placatum, nequaquam evadet iratum. |
| 5 | Immensitas divinae magnitudinis ista est, ut intelligamus eum intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non exclusum; et ideo interiorem, ut omnia contineat; ideo exteriorem, ut incircumscriptae [Al., incircumscripta] magnitudinis suae immensitate omnia concludat. |
| 6 | Per id ergo quod exterior est, ostenditur esse creator; per id vero quod interior, gubernare omnia demonstratur. |
| 7 | Ac ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus intra omnia est; verum ne extra Deum essent, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab eo, non locali magnitudine, sed potentiali praesentia, quia [Al., qua] ubique praesens est, et omnia illi praesentia; quamvis quidam hoc intelligant, quidam vero non intelligant; nam caeco sol absens est, quamvis sit in sole, et soli praesens. |
| 8 | Sed de talibus de Deo dictis nihil humana mens, localis vel temporalis mutabilitatis, fingere vel cogitare debet. |