Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT III. Quod melius sit de Deo aequalia dicere quam similia.
| 1 | De Dei Filio doctor egregius beatus Paulus apostolus dicit, Cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). |
| 2 | Proinde melius esse videtur aequalitatem de divinis dicere personis quam similitudinem, quanquam utrumque inveniatur: quia una quaelibet substantia, secundum quod substantia est, non est alia, ut sit similis ad aliam. |
| 3 | Nec enim in sancta Trinitate substantia substantiae similis est, sed una; et ipsa eadem substantia est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. |
| 4 | Nec sunt tres substantiae similes, sed una trium aequaliter. |
| 5 | Nec Pater Filio prior, nec Filius Patre posterior, sicut Ariani voluerunt. |
| 6 | Nam Abraham et Isaac, licet unius sint substantiae secundum humanitatem, tamen Abraham prior est tempore, et Isaac posterior. |
| 7 | Quamvis hi sint similis substantiae, tamen illa similitudo substantiae in filio Isaac posterior est tempore: quod impium est in Deo credere aliquid prius esse vel posterius, quia non ex tempore Deus coepit esse Pater, sed sicut semper Deus, ita semper Pater, semper habens Filium, quem simul [Al., semel; Al., solus] genuit ex sua aequalem sibi natura. |
| 8 | Addunt quoque dialectici quod omne simile receptibile possit esse dissimilitudinis, sicut duo homines, quamvis similis sint substantiae [Al., similes sint substantia], dissimiles tamen possunt esse moribus: ideo non possunt recte per omnia aequales dici; et sunt duae substantiae in eis divisae, unusquisque in sua substantia plenus homo. |
| 9 | In Patre vero et Filio et Spiritu sancto, non est similis substantia substantiae, sed una aequalis per omnia, et ideo ὁμοούσιος, id est unius substantiae, non ὁμοιούσιον, id est, similis substantiae, sicut haeretici voluerunt. |