| 1 | Deum supra omnem existentiam, supra omnem vitam, supra omnem intelligentiam credimus esse. |
| 2 | Et ille est summa existentia, summa intelligentia, summa vita, a quo [est] omnis vita, omnis intelligentia et omnis existentia, Dei enim idem ipsum est, et potentia, et substantia, et divinitas, et haec omnia unum, et hoc unum simplex. |