monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, PROLOGUS. <<<     >>> II. Quod Deus super omnia sit.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, CAPUT PRIMUM. Quod Deus omnium sit causa, quae sunt, ut sint.

1 Eorum igitur quae sunt, vel fuerunt, vel futura sunt, causa est Deus, et horum dator et creator.
2 Et non est dicendum [Al., dicere], haec esse ipsum [Al., hoc esse ipsum, quod sunt illa], quibus ut essent dedit.
3 Nec alicui creaturae partem suae substantiae dedit, et cum ipse sit immutabilis, mutabilia sine sui mutabilitate creavit.
4 Ideo in illo hymno laudabili, quem peracta coena mystica coram discipulis suis in laudem Patris, Dei [Al., Deus] Filius decantavit, non dixit de fidelibus suis, ut unum sint nobiscum, sed ut unum sint in nobis (Ioan. XVII, 21), quia diversa substantia est creatoris et creaturae.
5 Nec etiam dixit: Ego et ipsi unum [sumus], quamvis per id, quod Ecclesiae caput est et corpus eius Ecclesia, possit dicere: Ego et ipsi, non unum, sed unus; quia caput et corpus unus est Christus; sed divinitatem suam consubstantialem Patri ostendens, dum ait: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Ibid. 23).
6 Vult ergo esse suos unum, sed in ipso; quia in se ipsis non possunt, dissociati [ab invicem] per diversas voluntates.
7 Cum enim sit sancta Trinitas unus et solus Deus, in substantia solus, in personis tria quaedam, cum multa voluit esse, non illud ea voluit esse quod ille ipse est; dum ea quae voluit esse originem habent: illi siquidem sine origine est esse.
Alcuinus HOME

csg272.95 hab93.40

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik